Charter Document - 00640261
| Charter Number: | 00640261 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Adam [de Prestun] prior de Craneburne salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Hujus ergo auctoritate mandati partibus in nostra presentia legitime constitutis facta fuit edicio dicto priori de Motesfonte et ejusdem loci conventui in hunc modum Dicit Herbertus rector ecclesie de Bedewinde [quod] in manerio scilicet de Mertone idem prior et conventus decimas de eisdem carucatas terre provenientes ecclesie de Bedewinde solvere contradicunt preter duas acras quas singulis annis integre percepit de frumento inbladatas unde petit ipsos ad solutionem dictarum decimarum compelli et easdem integre ecclesie sue de Bedewinde adjudicari Hoc dicit salvo sibi jure addendi minuendi et mutandi Tandem nobis mediantibus lis inter predictos dominos Herbertum rectorem ecclesie de Bedewinde [et priorem et conventum de Motesfonte in hunc modum sopita est videlicet quod predictus Herbertus omnem] actionem sibi et successoribus super premissis decimis competentem in perpetuum remisit et dicti prior et conventus de Motesfonte singulis annis predicto Herberto et successoribus suis qui pro tempore fuerint rectores ecclesie de Bedewinde nomine omnium decimarum predictarum duas acras inbladatas unam scilicet de ordeo et aliam de avena de terra sua in manerio de Mertone predicto in perpetuum persolvent una cum duabus acris de frumento inbladatis quas ecclesia de Bedewinde ab antiquo percepit Ita tamen quod prior et conventus de Motesfonte prius eligant unam acram de frumento meliorem et postmodum dictus Herbertus et sui successores aliam eligant quam voluerint meliorem et iterum postquam prior et conventus elegerint aliam acram de frumento idem dictus Herbertus et successores sui aliam sibi eligant meliorem Similiter postquam prior et conventus unam acram de ordeo et aliam de avena elegerint liceat dicto Herberto et successoribus suis unam acram de ordeo et aliam de avena eligere Preterea si prefati prior et conventus aliquod de villenagio in dominicum converterint sepefatus Herbertus et sui successores plenaria omnes decimas in [eo] participent Reservavimus autem nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint de consensu partium expresso jurisdictionem ad compellandum partes ad observationem compositionis prescripte si forte quis contra eam venire presumpserit Et ut hec compositio in perpetuum valitura suum robur obtineat huic scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillis predictorum prioris et conventus de Motesfonte et sigillo sepe dicti Herberti rectoris ecclesie de Bedewinde apposuimus Actum apud Sarum anno Domini MCCXLVI die Sabbati proxima post festum Sancti Thomas apostoli Valete
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Adam [de Prestun] prior de Craneburnename salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Hujus ergo auctoritate mandati partibus in nostra presentia legitime constitutis facta fuit edicio dicto priori de Motesfontename et ejusdem loci conventuiname in hunc modum Dicit Herbertus rector ecclesie de Bedewindename [quod] in manerio scilicet de Mertone idem priorname et conventusname decimas de eisdem carucatas terre provenientes ecclesie de Bedewinde solvere contradicunt preter duas acras quas singulis annis integre percepit de frumento inbladatas unde petit ipsos ad solutionem dictarum decimarum compelli et easdem integre ecclesie sue de Bedewinde adjudicari Hoc dicit salvo sibi jure addendi minuendi et mutandi Tandem nobis mediantibus lis inter predictos dominos Herbertum rectorem ecclesie de Bedewindename [et prioremname et conventum de Motesfontename in hunc modum sopita est videlicet quod predictus Herbertusname omnem] actionem sibi et successoribus super premissis decimis competentem in perpetuum remisit et dicti priorname et conventus de Motesfontename singulis annis predicto Herbertoname et successoribus suis qui pro tempore fuerint rectores ecclesie de Bedewinde nomine omnium decimarum predictarum duas acras inbladatas unam scilicet de ordeo et aliam de avena de terra sua in manerio de Mertone predicto in perpetuum persolvent una cum duabus acris de frumento inbladatis quas ecclesia de Bedewinde ab antiquo percepit Ita tamen quod priorname et conventus de Motesfontename prius eligant unam acram de frumento meliorem et postmodum dictus Herbertusname et sui successores aliam eligant quam voluerint meliorem et iterum postquam priorname et conventusname elegerint aliam acram de frumento idem dictus Herbertusname et successores sui aliam sibi eligant meliorem Similiter postquam priorname et conventusname unam acram de ordeo et aliam de avena elegerint liceat dicto Herbertoname et successoribus suis unam acram de ordeo et aliam de avena eligere Preterea si prefati priorname et conventusname aliquod de villenagio in dominicum converterint sepefatus Herbertusname et sui successores plenaria omnes decimas in [eo] participent Reservavimus autem nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint de consensu partium expresso jurisdictionem ad compellandum partes ad observationem compositionis prescripte si forte quis contra eam venire presumpserit Et ut hec compositio in perpetuum valitura suum robur obtineat huic scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillis predictorum priorisname et conventus de Motesfontename et sigillo sepe dicti Herberti rectoris ecclesie de Bedewindename apposuimus Actum apud Sarumlocation anno Domini MCCXLVI die Sabbati proxima post festum Sancti Thomas apostolidate Valete
