Charter Document - 00640254
Charter Number: | 00640254 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie Dei filiis ad quos presentis scripti notitia pervenerit Robertus miseratione divina Sarum ecclesie minister humilis salutem in Domino Jesu Christo cum amplexu devotionis sincere Juxta verbum apostoli omnibus nos recognoscimus debitores miserabilibus autem et debilibus personis quoad vite subsidia tanto magis astringamur quanto ipsorum oblivio nobis in culpam magis transiret pariter et in penam ne occidisse pauperem videamur quem fame morientem pascere recusamus Cum igitur hospitales oporteat esse episcopos nos ad honorem omnipotentis Dei et Salvatoris nostri et beatissime Virginis et beati Nicholai confessoris de voluntate et assensu domini Roberti decani et capituli nostri Sarum in civitate nostra Sarum juxta pontem majorem unum fundavimus hospitalem ad recipiendum videlicet et procurandum et sustentandum ibidem sine personarum acceptione Christi pauperes debiles et infirmos quamdiu ipsorum infirmitas ipsos exire non patitur et vagari Et cum ex illa parte civitatis diversarum ibi conveniat concursus aquarum ex quibus frequenter inundatio fluminum pervenit onerosa [qua] stratam publicam et viam regiam contingebat frequentius impediri quominus pedes seu eques adiri poterat civitas memorata pontem ibi construximus lapideum dante Domino perpetuis temporibus duraturum ac in honore Sancti Johannis Baptiste capellam ereximus super in qua duo in perpetuum servient capellani prout inferius patebit institutio eorundem Nos autem volentes tam refectionem pontis quam sustentationem hospitalis tanta circumspectione futuris temporibus providere ne res tam laudabiliter inchoata deficere valeat in futurum curam pontis et custodiam hospitalis unam decrevimus esse administrationem sub uno administratore et custode in posterum procurandam Hujus vero administrationis domino decano et capitulo Sarum contulimus patronatum ut ipsi cum vacaverit administratio predicta talem hospitalis similiter et pontis preficiant in custodem qui secundum Deum congruere valeat in utroque qui cum presbyter esse debeat et custos perpetuus a dicto decano et capitulo instituatur preficiendus ibidem et sub capitulo se intelligat ministrare ac omni anno decano et capitulo sue administrationis debere reddere rationem nec custodem se ita perpetuum esse credat quin ex causa pro suis excessibus et culpis exigentibus presertim si dilapidator existat per decanum et capitulum valeat amoveri alio in ipsius loco utique viro idoneo subrogando Idem vero custos sub se omnibus diebus tres habeat presbyteros ministrantes duos videlicet in capella super pontem quorum hospitium ad dormiendum duntaxat non ad vescendum est ex opposito ordinatum et unum in hospitali ad deserviendum egrotis ipse vero custos in capella Sancti Nicholai se noverit principaliter ministraturum Et quamvis ipsorum trium capellanorum officium perpetuum esse debeat ipsos tamen quos uno anno ad se advocaverit custos ex necessitate esse perpetuos non oportet nisi quamdiu ipsorum merita se reddant acceptos Verumtamen ne inter ipsos sit ritus dispar et conversatio segregata sub uno tecto omnes similiter comedant capellani scilicet in refectorio hospitalis Jaceant quidem duo similiter apud hospitalem duo quoque in ipsorum hospitio super pontem Uniformis autem sit eis modus incedendi ut clausa habeant desuper indumenta videlicet de russeto Missas vero per ipsos quatuor capellanos quolibet die in perpetuum sic disposuimus celebrandas unus quidem capellanorum ad capellam pontis deputatus singulis diebus in mane diluculo specialiter pro anima Roberti Sarum episcopi dicti hospitalis et capelle fundatoris et pro cunctis fidelibus missam cum Placebo Dirige et Commendatione hora debita dicendis devote celebrare teneatur Alius vero assignatus ibidem circa horam tertiam quolibet die dominico missam celebret prout ipsius diei requirit officium Secunda autem feria missa de Sancto Spiritu celebretur tertia quoque de Sancto Johanne servitium fiat quarta quidem pro benefactoribus dicti hospitalis et subsidia aliqua largientibus ad conservationem et refectionem pontis predicti missarum fiat solemnitas quinta siquidem Salus populi decantetur sexta de cruce servitium misse fiat die sabbati de Virgine gloriosa servitium totum fiat nisi festivitas novem lectionum aliquod predictorum impediat ut potius ex ipsa festivitate debeat celebrari Istarum siquidem missarum solemnitas cum cantu debet adimpleri cum capellani ipsi sibi ad invicem debeant subsidium in ministrando impartiri aliquo clerico ipsis nihilominus ministraturo Horas autem canonicas in dicta capella statutis horis similiter decantare tenentur prout usus et diei servitium postulat adimpleri et ad has observandum in suo ingressu inspectis sacrosanctis evangeliis se sacramento astringent Quodei in predictis officiis inveniantur desides aut protervi per custodem protinus corrigantur alioquin licentientur omnino ne capelle cui deservire tenentur parare dispendium videantur Preterea presbyter qui in ipso hospitali ministrare tenetur egrotis singulis diebus post solis ortum cum diei claritas circa altare refulserit missam pro benefactoribus hospitalis fratribus et sororibus decantet et pro anima ipsius specialiter quem mori in hospitali contigerit ut die sepulture sue pro ipso et pro fidelibus defunctis celebretur Intendat etiam diligenter circa infirmos in dicto hospitali jacentes et eis cum requisitus fuerit impendat circa penitentiam et confessiones juxta dispositionem custodis consilium salutare Ad exequias vero cujuslibet infirmi mortui et ad sepeliendum eos specialius sit astrictus quamvis ceteri capellani cum commode poterint exequiis debeant interesse prout custos ipsos ad hoc decreverit evocandos Ad suum autem officium adimplendum cum venerit juramento simili astringatur Custos itaque qui ceteris presbyteris et ministris tam in hospitali quam in capella deservientibus preesse debebit et bene vivendi aliis prebere exemplum capelle Sancti Nicholai juxta hospitale se agnoscat debere principaliter deservire ac tenere usum et consuetudinem in eadem circa divina ministeria adimplenda que in majori ecclesia observantur tam circa missarum solemnia quam horas canonicas decantandas eo excepto quod non teneatur de nocte dicere matutinas pre omnibus curam et sollicitudinem habiturus circa pauperes diligenter Ad hec quicquid ultra stipendia dictorum presbyterorum hospitali seu capelle pontis in facultatibus oblationibus seu quibuscunque bonis et perquisitis accrescat circa curam susceptorum et suscipiendorum pauperum impendatur Ita tamen quod custos predictus sumptus et universas expensas agnoscat qui faciendi fuerint circa pontis reparationem ut sicut cura sibi commissa est utriusque ut quicquid quocunque jure seu debito ad utrumque pertinet vel debetur plenaria recepiat sic omnia ad utrumque pertinentia custodiat et expendat Ab ipso similiter juxta dispositionem domini decani et capituli in sua institutione juramentum prestetur quod in sua custodia fideliter ministrabit et specialiter si contingat ipsum a sua administratione per dictum decanum et capitulum amoveri quod nullam eisdem vel hospitali movebit inde questionem nec domus ex hoc dispendium procurabit Si vero in presenti institutionis et fundationis instrumento aliquod verbum obscurum vel ambiguum videatur seu quocunque modo appareat minus clarum illud liceat dictis decano et capitulo prout eis melius expedire videbitur declarare et illud quod pro interpretatione fecerint ratum maneat in omnibus atque firmum In hujus rei testimonium et robur perpetuum presens scriptum nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri His testibus domino Roberto decano Sarum magistro Radulfo de Hegham cancellario domino Henrico thesaurario dominis Nicholao sub decano Sarum Rogero succentor magistro Radulfo de Eboraco magistris Roberto de Carevile tunc officiali nostro Ricardo de Benham Rogero de la Grene domino Waltero de la Wyle Roberto Foliot Roberto de Wychhamtone canonicis Sarum et aliis Datum ii idus Octobris anno Domini MCC quadragesimo quinto
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie Dei filiis ad quos presentis scripti notitia pervenerit Robertusname miseratione divina Sarum ecclesie ministername humilis salutem in Domino Jesu Christo cum amplexu devotionis sincere Juxta verbum apostoli omnibus nos recognoscimus debitores miserabilibus autem et debilibus personis quoad vite subsidia tanto magis astringamur quanto ipsorum oblivio nobis in culpam magis transiret pariter et in penam ne occidisse pauperem videamur quem fame morientem pascere recusamus Cum igitur hospitales oporteat esse episcopos nos ad honorem omnipotentis Dei et Salvatoris nostri et beatissime Virginis et beati Nicholai confessoris de voluntate et assensu domini Roberti decaniname et capituli nostri Sarumname in civitate nostra Sarum juxta pontem majorem unum fundavimus hospitalem ad recipiendum videlicet et procurandum et sustentandum ibidem sine personarum acceptione Christi pauperes debiles et infirmos quamdiu ipsorum infirmitas ipsos exire non patitur et vagari Et cum ex illa parte civitatis diversarum ibi conveniat concursus aquarum ex quibus frequenter inundatio fluminum pervenit onerosa [qua] stratam publicam et viam regiam contingebat frequentius impediri quominus pedes seu eques adiri poterat civitas memorata pontem ibi construximus lapideum dante Domino perpetuis temporibus duraturum ac in honore Sancti Johannis Baptiste capellam ereximus super in qua duo in perpetuum servient capellaniname prout inferius patebit institutio eorundem Nos autem volentes tam refectionem pontis quam sustentationem hospitalis tanta circumspectione futuris temporibus providere ne res tam laudabiliter inchoata deficere valeat in futurum curam pontis et custodiam hospitalis unam decrevimus esse administrationem sub uno administratore et custode in posterum procurandam Hujus vero administrationis domino decanoname et capitulo Sarumname contulimus patronatum ut ipsi cum vacaverit administratio predicta talem hospitalis similiter et pontis preficiant in custodem qui secundum Deum congruere valeat in utroque qui cum presbytername esse debeat et custosname perpetuus a dicto decanoname et capituloname instituatur preficiendus ibidem et sub capituloname se intelligat ministrare ac omni anno decanoname et capituloname sue administrationis debere reddere rationem nec custodem se ita perpetuum esse credat quin ex causa pro suis excessibus et culpis exigentibus presertim si dilapidator existat per decanumname et capitulumname valeat amoveri alio in ipsius loco utique viro idoneo subrogando Idem vero custosname sub se omnibus diebus tres habeat presbyterosname ministrantes duos videlicet in capella super pontem quorum hospitium ad dormiendum duntaxat non ad vescendum est ex opposito ordinatum et unum in hospitali ad deserviendum egrotis ipse vero custosname in capella Sancti Nicholai se noverit principaliter ministraturum Et quamvis ipsorum trium capellanorumname officium perpetuum esse debeat ipsos tamen quos uno anno ad se advocaverit custosname ex necessitate esse perpetuos non oportet nisi quamdiu ipsorum merita se reddant acceptos Verumtamen ne inter ipsos sit ritus dispar et conversatio segregata sub uno tecto omnes similiter comedant capellaniname scilicet in refectorio hospitalis Jaceant quidem duo similiter apud hospitalem duo quoque in ipsorum hospitio super pontem Uniformis autem sit eis modus incedendi ut clausa habeant desuper indumenta videlicet de russeto Missas vero per ipsos quatuor capellanosname quolibet die in perpetuum sic disposuimus celebrandas unus quidem capellanorumname ad capellam pontis deputatus singulis diebus in mane diluculo specialiter pro anima Roberti Sarum episcopiname dicti hospitalis et capelle fundatoris et pro cunctis fidelibus missam cum Placebo Dirige et Commendatione hora debita dicendis devote celebrare teneatur Alius vero assignatus ibidem circa horam tertiam quolibet die dominico missam celebret prout ipsius diei requirit officium Secunda autem feria missa de Sancto Spiritu celebretur tertia quoque de Sancto Johanne servitium fiat quarta quidem pro benefactoribus dicti hospitalis et subsidia aliqua largientibus ad conservationem et refectionem pontis predicti missarum fiat solemnitas quinta siquidem Salus populi decantetur sexta de cruce servitium misse fiat die sabbati de Virgine gloriosa servitium totum fiat nisi festivitas novem lectionum aliquod predictorum impediat ut potius ex ipsa festivitate debeat celebrari Istarum siquidem missarum solemnitas cum cantu debet adimpleri cum capellaniname ipsi sibi ad invicem debeant subsidium in ministrando impartiri aliquo clericoname ipsis nihilominus ministraturo Horas autem canonicas in dicta capella statutis horis similiter decantare tenentur prout usus et diei servitium postulat adimpleri et ad has observandum in suo ingressu inspectis sacrosanctis evangeliis se sacramento astringent Quodei in predictis officiis inveniantur desides aut protervi per custodem protinus corrigantur alioquin licentientur omnino ne capelle cui deservire tenentur parare dispendium videantur Preterea presbytername qui in ipso hospitali ministrare tenetur egrotis singulis diebus post solis ortum cum diei claritas circa altare refulserit missam pro benefactoribus hospitalis fratribusname et sororibusname decantet et pro anima ipsius specialiter quem mori in hospitali contigerit ut die sepulture sue pro ipso et pro fidelibus defunctis celebretur Intendat etiam diligenter circa infirmos in dicto hospitali jacentes et eis cum requisitus fuerit impendat circa penitentiam et confessiones juxta dispositionem custodisname consilium salutare Ad exequias vero cujuslibet infirmi mortui et ad sepeliendum eos specialius sit astrictus quamvis ceteri capellaniname cum commode poterint exequiis debeant interesse prout custosname ipsos ad hoc decreverit evocandos Ad suum autem officium adimplendum cum venerit juramento simili astringatur Custosname itaque qui ceteris presbyterisname et ministrisname tam in hospitali quam in capella deservientibus preesse debebit et bene vivendi aliis prebere exemplum capelle Sancti Nicholai juxta hospitale se agnoscat debere principaliter deservire ac tenere usum et consuetudinem in eadem circa divina ministeria adimplenda que in majori ecclesia observantur tam circa missarum solemnia quam horas canonicas decantandas eo excepto quod non teneatur de nocte dicere matutinas pre omnibus curam et sollicitudinem habiturus circa pauperes diligenter Ad hec quicquid ultra stipendia dictorum presbyterorum hospitaliname seu capelle pontis in facultatibus oblationibus seu quibuscunque bonis et perquisitis accrescat circa curam susceptorum et suscipiendorum pauperum impendatur Ita tamen quod custosname predictus sumptus et universas expensas agnoscat qui faciendi fuerint circa pontis reparationem ut sicut cura sibi commissa est utriusque ut quicquid quocunque jure seu debito ad utrumque pertinet vel debetur plenaria recepiat sic omnia ad utrumque pertinentia custodiat et expendat Ab ipso similiter juxta dispositionem domini decaniname et capituliname in sua institutione juramentum prestetur quod in sua custodia fideliter ministrabit et specialiter si contingat ipsum a sua administratione per dictum decanumname et capitulumname amoveri quod nullam eisdem vel hospitali movebit inde questionem nec domus ex hoc dispendium procurabit Si vero in presenti institutionis et fundationis instrumento aliquod verbum obscurum vel ambiguum videatur seu quocunque modo appareat minus clarum illud liceat dictis decanoname et capituloname prout eis melius expedire videbitur declarare et illud quod pro interpretatione fecerint ratum maneat in omnibus atque firmum In hujus rei testimonium et robur perpetuum presens scriptum nostro et capituliname nostri sigillis fecimus communiri His testibus domino Roberto decano Sarumname magistro Radulfo de Hegham cancellarioname domino Henrico thesaurarioname dominis Nicholao sub decano Sarumname Rogero succentorname magistro Radulfo de Eboraconame magistris Roberto de Carevile tunc officialiname nostro Ricardo de Benhamname Rogero de la Grenename domino Waltero de la Wylename Roberto Foliotname Roberto de Wychhamtone canonicis Sarumname et aliis Datum iinumeral idus Octobris anno Domini MCC quadragesimo quintodate