Charter Document - 00640252
Charter Number: | 00640252 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Robertus decanus et capitulum Sarum [et] Nicholaus prior et conventus Christi Ecclesiae de Twinham salutem aeternam in Domino Es quae rite et secundum Dominum acta sunt et concessa bona fide sunt observanda Cum igitur a venerabili patre nostro r[oberto] Dei gratia Sarum episcopo super ecclesia de Fleta communes ecclesiae nostrae Sarum cum omni libertate ordinaria et extraordinaria ab antiquis temporibus canonice assignata cujus pacifica possessione hucusque indesinenter gavisa est et ecclesiis de Sturis et de Burestoke quarum patronatus ad nos priorem et conventum Christi ecclesiae de Twinham a longis temporibus spectare dinoscebatur quaedam nobis pariter consentientibus praecesserit ordinatio ut in instrumentis ipsius episcopi manifeste apparere comprobatur quam quidem ordinationem quatenus possumus intendimus observare inviolabiliter Volentes tamen communi concurre[nte] consensu omni indemnitati quae nobis et ecclesiis nostris futuris temporibus posset aliunde evenire provide praecavere bona fide pro nobis et successoribus nostris pariter concedimus et praesenti pagina in veritate protestamur quod si per quemcunque vel casu quocunque contigerit praedicti domini episcopi ordinationem irritari liceat utrique nostrum ad jus suum pristinum et possessionem suam in dictis ecclesiis praehabitam libere et absque omni impedimento ac contradictione qualicunque reverti et gaudere pacifice In cujus rei testimonium inviolabile huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla nostra apposuimus Dat apud Novas Sarum kalend Maii anno Domini mccxlv His testibus et praesentibus Roberto decano Sarum Henrico thesaurario Sarum g[erardo] archidiacono Dorset Nicholao archidiacono Sarum Nicholao subdecano Rogero succentore magistro Radulfo de Eboraco Petro de Cumbe Waltero de la Wile magistro Roberto de Cardeville Galfrido de Bedeford canonicis Sarum domino Nicholao priore Ecclesiae Christi de Twinham Ricardo de Werewell Hugone de Bedewinde Thoma de Suppelle canonicis ejusdem ecclesiae
Markups
Names Markup:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Robertus decanusname et capitulum Sarumname [et] Nicholaus priorname et conventus Christi Ecclesiae de Twinhamname salutem aeternam in Domino Es quae rite et secundum Dominum acta sunt et concessa bona fide sunt observanda Cum igitur a venerabili patre nostro r[oberto]name Dei gratia Sarum episcoponame super ecclesia de Fleta communes ecclesiae nostrae Sarum cum omni libertate ordinaria et extraordinaria ab antiquis temporibus canonice assignata cujus pacifica possessione hucusque indesinenter gavisa est et ecclesiis de Sturis et de Burestoke quarum patronatus ad nos prioremname et conventum Christi ecclesiae de Twinhamname a longis temporibus spectare dinoscebatur quaedam nobis pariter consentientibus praecesserit ordinatio ut in instrumentis ipsius episcopiname manifeste apparere comprobatur quam quidem ordinationem quatenus possumus intendimus observare inviolabiliter Volentes tamen communi concurre[nte] consensu omni indemnitati quae nobis et ecclesiis nostris futuris temporibus posset aliunde evenire provide praecavere bona fide pro nobis et successoribus nostris pariter concedimus et praesenti pagina in veritate protestamur quod si per quemcunque vel casu quocunque contigerit praedicti domini episcopiname ordinationem irritari liceat utrique nostrum ad jus suum pristinum et possessionem suam in dictis ecclesiis praehabitam libere et absque omni impedimento ac contradictione qualicunque reverti et gaudere pacifice In cujus rei testimonium inviolabile huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla nostra apposuimus Dat apud Novas Sarum kalend Maii anno Domini mccxlvdate His testibus et praesentibus Roberto decano Sarumname Henrico thesaurario Sarumname g[erardo] archidiacono Dorsetname Nicholao archidiacono Sarumname Nicholao subdecanoname Rogero succentorename magistro Radulfo de Eboraconame Petro de Cumbename Waltero de la Wilename magistro Roberto de Cardevillename Galfrido de Bedeford canonicis Sarumname domino Nicholao priore Ecclesiae Christi de Twinhamname Ricardo de Werewellname Hugone de Bedewindename Thoma de Suppelle canonicis ejusdem ecclesiaename