Charter Document - 00640225

Charter Document - 00640225


Charter Number: 00640225
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis [ad quos presens scriptum pervenerit] Robertus divina miseratione Sarum episcopus salutem in Auctore salutis Sic religiosorum tuitio ac profectus nostris curia incumbit ut tamen animarum parochialium regimen et salutem nullatenus incurie relinquamus Oportet enim sic illa facere et hec non omittere ut nec ista cedant istis in dispendium nec illa cum nostre negligentie parent periculo istis defectum Hinc est quod universitati vestre duximus intimandum quod vacantibus in dioecesi nostra de Inglesham [et] de Cokeswelle parochialibus ecclesiis dilecti nobis in Christo viri religiosi abbas et conventus Belli Loci Regis Cisterciensis ordinis Wintoniensis dioeceseos ad quos jus patronatus in predictis ecclesiis pertinebat nobis domini pape privilegium porrexerunt supplicantes ut illius privilegii tenorem attenderemus et eos ejus gaudere faceremus effectu Fuit autem memoratum privilegium in hec verba conceptum [] His itaque omnibus diligenter inspectis et consideratis salvis omnibus privilegiis predictorum abbatis et conventus Belli Loci Regis non obstantibus huic ordinationi de consilio et consensu capituli Sarum et ipsorum abbatis et conventus assensu de prefatis ecclesiis ordinandum duximus in hunc modum videlicet quod omnes obventiones et oblationes debite vel voluntarie que efferuntur in predicta ecclesia de Inglesham et omnes minute decime et iiij virgatas terre cum pertinentiis suis pertinentes ad ecclesiam memoratam et decime de feno parochie sue vel illius cum prato quodam quod dicitur Chercheham et quedam crofta que pertinet ad mesuagium vicarii et duo quartario frumenti duo ordei et duo avene singulis annis infra octavas Sancti Martini solvenda ab abbate et conventu Belli Loci Regis hec omnia predicta cedent vicario qui suo tempore fuerit in dicta ecclesia constitutus percipienda habenda et tenenda jure vicarie parochialis ecclesie de Inglesham in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi et leguminum cum mesuagiis que quondam fuerunt persona de Inglesham quam in piscariis et molendinis preter mesuagium vicario superius assignatum cedant in proprios usus et liberos predictorum abbatis et conventus Belli Loci Regis cum quodam prato quod dicitur Blecheham jure personatus recipienda habenda et tenenda libere integre in perpetuum et quiete De ecclesia autem de Cokeswell per ordinationem memoratam sic provisum est ut omnes obventiones vel oblationes debite et voluntarie que offerentur in ecclesia de Cokeswell cum minutis decimis et omnes decime feni de villenagio dicte parochie et una crofta de dominico abbatis et conventus ad australem partem proxima cimiterio ecclesie de Cokeswell quam Willelmus capellanus quondam tenere consuevit et octava pars decime garbarum singulis annis percipienda de omnibus terris quarum decimas possedit dicta ecclesia tempore magistri Willelmi de Rodeham proximi rectoris ipsius ecclesie et xl solidi singulis annis a predictis abbate et conventu infra octavas Sancti Michaelis solvendi et pastura ad xx oves pascendos in communi pastura rusticorum ejusdem parochie cedant vicario qui fuerit suo tempore in dicta ecclesia constitutus percipienda habenda et tenenda jure vicarie parochialis ecclesie de Cokeswell in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi quam leguminum cum quodam tenente unam dimidiam hydam terre que pertinet ad ecclesiam cedant in usus proprios et liberos predictorum abbatis et conventus percipienda habenda et tenenda jure personatus libere integre in perpetuum et quiete Verum ipsi vicarii qui suis temporibus in predictis ecclesiis fuerint constituti sustinebunt omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia debita et consueta a quibus ipsi abbas et conventus susceperunt immunes Nos autem collationes predictarum vicariorum nobis et successoribus nostris in perpetuum retinemus Ad majorem autem cautelam duo scripta secundum presentem formam concepta et in perpetuum in suo robore valitura scribi fecimus et sigillo nostro una cum sigillo capituli Sarum et cum sigillo abbatis sepe dicti fecimus muniri et unum penes capitulum Sarum et aliud penes conventum Belli Loci Regis servetur Datum anno Domini MCCXL iii idus Februarii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Universis sancte matris ecclesie filiis [ad quos presens scriptum pervenerit] Robertusname divina miseratione Sarum episcopusname salutem in Auctore salutis Sic religiosorum tuitio ac profectus nostris curia incumbit ut tamen animarum parochialium regimen et salutem nullatenus incurie relinquamus Oportet enim sic illa facere et hec non omittere ut nec ista cedant istis in dispendium nec illa cum nostre negligentie parent periculo istis defectum Hinc est quod universitati vestre duximus intimandum quod vacantibus in dioecesi nostraname de Inglesham [et] de Cokeswelle parochialibus ecclesiis dilecti nobis in Christo viri religiosi abbasname et conventus Belli Loci Regis Cisterciensis ordinis Wintoniensis dioeceseosname ad quos jus patronatus in predictis ecclesiis pertinebat nobis domini pape privilegium porrexerunt supplicantes ut illius privilegii tenorem attenderemus et eos ejus gaudere faceremus effectu Fuit autem memoratum privilegium in hec verba conceptum []embed His itaque omnibus diligenter inspectis et consideratis salvis omnibus privilegiis predictorum abbatisname et conventus Belli Loci Regisname non obstantibus huic ordinationi de consilio et consensu capituli Sarumname et ipsorum abbatisname et conventusname assensu de prefatis ecclesiis ordinandum duximus in hunc modum videlicet quod omnes obventiones et oblationes debite vel voluntarie que efferuntur in predicta ecclesia de Inglesham et omnes minute decime et iiij virgatasnumeral terre cum pertinentiis suis pertinentes ad ecclesiam memoratam et decime de feno parochie sue vel illius cum prato quodam quod dicitur Chercheham et quedam crofta que pertinet ad mesuagium vicariiname et duo quartario frumenti duo ordei et duo avene singulis annis infra octavas Sancti Martini solvenda ab abbatename et conventu Belli Loci Regisname hec omnia predicta cedent vicario qui suo tempore fuerit in dicta ecclesia constitutus percipienda habenda et tenenda jure vicarie parochialis ecclesie de Inglesham in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi et leguminum cum mesuagiis que quondam fuerunt persona de Inglesham quam in piscariis et molendinis preter mesuagium vicarioname superius assignatum cedant in proprios usus et liberos predictorum abbatisname et conventus Belli Loci Regisname cum quodam prato quod dicitur Blecheham jure personatus recipienda habenda et tenenda libere integre in perpetuum et quiete De ecclesia autem de Cokeswell per ordinationem memoratam sic provisum est ut omnes obventiones vel oblationes debite et voluntarie que offerentur in ecclesia de Cokeswell cum minutis decimis et omnes decime feni de villenagio dicte parochie et una crofta de dominico abbatisname et conventusname ad australem partem proxima cimiterio ecclesie de Cokeswell quam Willelmus capellanusname quondam tenere consuevit et octava pars decime garbarum singulis annis percipienda de omnibus terris quarum decimas possedit dicta ecclesia tempore magistri Willelmi de Rodeham proximi rectoris ipsius ecclesiename et xl solidinumeral singulis annis a predictis abbatename et conventu infra octavas Sancti Michaelis solvendi et pastura ad xx ovesnumeral pascendos in communi pastura rusticorum ejusdem parochie cedant vicarioname qui fuerit suo tempore in dicta ecclesia constitutus percipienda habenda et tenenda jure vicarie parochialis ecclesie de Cokeswell in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi quam leguminum cum quodam tenente unam dimidiam hydam terre que pertinet ad ecclesiam cedant in usus proprios et liberos predictorum abbatisname et conventusname percipienda habenda et tenenda jure personatus libere integre in perpetuum et quiete Verum ipsi vicarii qui suis temporibus in predictis ecclesiis fuerint constituti sustinebunt omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia debita et consueta a quibus ipsi abbasname et conventusname susceperunt immunes Nos autem collationes predictarum vicariorum nobis et successoribus nostris in perpetuum retinemus Ad majorem autem cautelam duo scripta secundum presentem formam concepta et in perpetuum in suo robore valitura scribi fecimus et sigillo nostro una cum sigillo capituli Sarumname et cum sigillo abbatisname sepe dicti fecimus muniri et unum penes capitulum Sarumname et aliud penes conventum Belli Loci Regisname servetur Datum anno Domini MCCXL iii idus Februariidate