Charter Document - 00640216
| Charter Number: | 00640216 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1238 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris vel audituris Robertus Dei gratia Sarum episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate dilectorum filiorum Roberti decani et capituli Sarum ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia Sancte Marie de Merleberge sub hac forma videlicet quod decanus Sarum qui pro tempore fuerit presentabit perpetuum vicarium in dicta ecclesia nobis et successoribus nostris qui in omnibus subjicietur nobis et successoribus nostris sicut et alii vicarii perpetui in dioecesi Sarum constituti Dictus autem vicarius qui pro tempore fuerit solvet dicto decano et capitulo Sarum annuatim xx solidos ad inveniendum honorifice quendam cereum per manus decani Sarum qui ardebit in choro Sarum singulis diebus et noctibus ad matutinas et ad vesperas et ad missam et habebunt dictus vicarius et omnes ejus successores ad sustentationem sui omnes obventiones et omnes fructus dicte ecclesie quocunque nomine censeantur deductis dictis xx solidis Facta est autem hec ordinatio anno gratie MCCXXXVIII in vigilia apostolorum Petri et Pauli in capitulo Sarum et ad roborandum ordinationem predictam nos et capitulum nostrum sigilla nostra huic scripto appendimus
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris vel audituris Robertusname Dei gratia Sarum episcopusname salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate dilectorum filiorum Roberti decaniname et capituli Sarumname ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia Sancte Marie de Merleberge sub hac forma videlicet quod decanus Sarumname qui pro tempore fuerit presentabit perpetuum vicarium in dicta ecclesia nobis et successoribus nostris qui in omnibus subjicietur nobis et successoribus nostris sicut et alii vicarii perpetui in dioecesi Sarum constituti Dictus autem vicariusname qui pro tempore fuerit solvet dicto decanoname et capitulo Sarumname annuatim xx solidosnumeral ad inveniendum honorifice quendam cereum per manus decani Sarumname qui ardebit in choro Sarum singulis diebus et noctibus ad matutinas et ad vesperas et ad missam et habebunt dictus vicariusname et omnes ejus successores ad sustentationem sui omnes obventiones et omnes fructus dicte ecclesie quocunque nomine censeantur deductis dictis xx solidisnumeral Facta est autem hec ordinatio anno gratie MCCXXXVIII in vigilia apostolorum Petri et Paulidate in capitulo Sarum et ad roborandum ordinationem predictam nos et capitulum nostrum sigilla nostra huic scripto appendimus
