Charter Document - 00640214
| Charter Number: | 00640214 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1237 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Johannis Baptiste in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxi coram Roberto de Lexinton Willelmo de Eboraco Adam filio Willelmi Willelmo de Culewurth justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem Baioc querentem et Robertum Sarum episcopum et capitulum deforciantes per Radulfum de Haghe positum loco ipsorum ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Waye Bayouse unde assisa ultime presentationis sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannem recognovit advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsorum episcopi et capituli et ecclesie sue Sarum ut illam quam idem episcopus et capitulum Sarum habent de dono Alani de Baiocis patris predicti Johannis cujus heres ipse est et idem episcopus et capitulum predictum concesserunt pro se ob successoribus suis eidem Johanni ut eidem ecclesie quotiescunque tota vita ipsius eam vacare contigerit possit idoneam personam presentare ita quod quicunque pro tempore fuerit persona ejusdem ecclesie ad presentationem ipsius Johannis reddet singulis annis predictis episcopo et capitulo sex marcas argenti de predicta ecclesia apud Sarum nomine pensionis scilicet ad festum Sancti Michaelis xx solidos ad Natale Domini xx solidos ad Pascha xx solidos ad nativitatem beati Johannis Baptiste xx solidos et post decessum ipsius Johannis advocatio predicte ecclesie cum pertinentiis remanebit predictis episcopo et capitulo Sarum et eorum successoribus quieta de heredibus ipsius Johannis in perpetuum Et preterea idem episcopus et capitulum predictum concesserunt pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero invenient unum capellanum divina celebrantem singulis diebus anni in capella beati Johannis sita infra parochiam de Waye pro anima predicti Johannis et pro animabus heredum suorum et antecessorum suorum et pro cunctis fidelibus inperpetuum et idem episcopus et capitulum predictum et successores sui invenient ornamenta libros et luminaria sufficientia in eadem capella inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Sancti Johannis Baptiste in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxidate coram Roberto de Lexintonname Willelmo de Eboraconame Adam filio Willelminame Willelmo de Culewurth justitiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem Baiocname querentem et Robertum Sarum episcopumname et capitulumname deforciantes per Radulfum de Haghename positum loco ipsorum ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Waye Bayouse unde assisa ultime presentationis sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannemname recognovit advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsorum episcopiname et capituliname et ecclesie sue Sarumname ut illam quam idem episcopusname et capitulum Sarumname habent de dono Alani de Baiocis patris predicti Johannisname cujus heres ipse est et idem episcopusname et capitulumname predictum concesserunt pro se ob successoribus suis eidem Johanniname ut eidem ecclesie quotiescunque tota vita ipsius eam vacare contigerit possit idoneam personam presentare ita quod quicunque pro tempore fuerit persona ejusdem ecclesie ad presentationem ipsius Johannisname reddet singulis annis predictis episcoponame et capituloname sex marcas argenti de predicta ecclesia apud Sarum nomine pensionis scilicet ad festum Sancti Michaelis xx solidosnumeral ad Natale Domini xx solidosnumeral ad Pascha xx solidosnumeral ad nativitatem beati Johannis Baptiste xx solidosnumeral et post decessum ipsius Johannisname advocatio predicte ecclesie cum pertinentiis remanebit predictis episcoponame et capitulo Sarumname et eorum successoribus quieta de heredibus ipsius Johannisname in perpetuum Et preterea idem episcopusname et capitulumname predictum concesserunt pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero invenient unum capellanum divina celebrantem singulis diebus anni in capella beati Johannis sita infra parochiam de Waye pro anima predicti Johannisname et pro animabus heredum suorum et antecessorum suorum et pro cunctis fidelibus inperpetuum et idem episcopus et capitulum predictum et successores sui invenient ornamenta libros et luminaria sufficientia in eadem capella inperpetuum
