Charter Document - 00640207
Charter Number: | 00640207 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
anno ab incarnatione Domini mccxxxv in festo Sancti Hilarii facta est haec conventio inter dominum Willelmum decanum et capitulum Sarum et dominum Radulfum de Thony videlicet quod dominus W decanus et capitulum concesserunt intuitu caritatis dicto R de Thony quod habeat capellam tantum ligneam in curia sua de Bretford videlicet in loco minus publico ad quam nullus erit accessus nisi de camera dicti R de Thoni et in dicta capella non celebrentur divina nisi in praesentia dicti R de Thoni vel uxoris suae exclusa omni familia excepta libera familia dicti R de Thoni et uxoris suae et exceptis hospitibus supervenientibus Et si aliquae evenerint obventiones vicarius ecclesiae de Bretford eas sine difficultate et subtractione percipiet In Pascha et in aliis festivitatibus praecipuis ibidem sicut in aliis diebus divina celebrentur [] dictum est Si vero aliquid per alicujus injuriam vel violentiam contra praedicta factum fuerit decanus et capitulum Sarum plenam habebunt potestatem dictam capellam suspendendi quousque super injuria illata decano et capitulo et matrici ecclesiae fuerit satisfactum Et si forte manerium de Bretford in vita dicti R de Thoni vel uxoris suae in alias manus devenerit divina in dicta capella amplius non celebrentur Et si dictus B de Thoni vel uxor sua in manerio de Bretford vel alter eorum residentiam facturus fuerit et proprium capellanum habuerit dictus capellanus obedientiam et fidelitatem matrici ecclesiae faciet quod per ipsum nullam sentiet jacturam Et si dictus capellanus contra hoc venire praesumpserit statim ab officio suo suspendatur hanc autem concessionem fecerunt W decanus et capitulum Sarum dicto R de Thoni quousque dictus R vixerit vel uxor sua vel vitam mutaverint et hanc concessionem firmiter tenend dictus R de Thoni se promisit in verbo veri militis fideliter servaturum et quod matrix ecclesia nullum pro hac concessione sentiet detrimentum Et sciendum est quod occasione hujus concessionis post recessum vel decessum dicti R de Thoni vel uxoris suae nullus successor eorum vel aliquis alius poterit sibi vendicare aliquid jus cantariae in praedicta capella Et in hujus rei testimonium dictus W decanus et capitulum Sarum et dictus R de Thoni praesenti scripto sigilla sua apposuerunt Dat per manus magistri Roberti cancellarii Sarum die Martis proxima post festum Sancti Hilarii Et insuper dictus R ecclesiae de Bretford perpetuus vicarius praedictae concessioni assensum praebuit et sigillum suum apposuit salvo in omnibus jure matricis ecclesiae de Bretford
Markups
Names Markup:
anno ab incarnatione Domini mccxxxv in festo Sancti Hilariidate facta est haec conventio inter dominum Willelmum decanumname et capitulum Sarumname et dominum Radulfum de Thonyname videlicet quod dominus W decanusname et capitulumname concesserunt intuitu caritatis dicto R de Thonyname quod habeat capellam tantum ligneam in curia sua de Bretford videlicet in loco minus publico ad quam nullus erit accessus nisi de camera dicti R de Thoniname et in dicta capella non celebrentur divina nisi in praesentia dicti R de Thoniname vel uxorisname suae exclusa omni familia excepta libera familia dicti R de Thoniname et uxorisname suae et exceptis hospitibus supervenientibus Et si aliquae evenerint obventiones vicarius ecclesiae de Bretfordname eas sine difficultate et subtractione percipiet In Pascha et in aliis festivitatibus praecipuis ibidem sicut in aliis diebus divina celebrentur [] dictum est Si vero aliquid per alicujus injuriam vel violentiam contra praedicta factum fuerit decanusname et capitulum Sarumname plenam habebunt potestatem dictam capellam suspendendi quousque super injuria illata decanoname et capituloname et matrici ecclesiaename fuerit satisfactum Et si forte manerium de Bretford in vita dicti R de Thoniname vel uxorisname suae in alias manus devenerit divina in dicta capella amplius non celebrentur Et si dictus B de Thoniname vel uxorname sua in manerio de Bretford vel alter eorum residentiam facturus fuerit et proprium capellanumname habuerit dictus capellanusname obedientiam et fidelitatem matrici ecclesiaename faciet quod per ipsum nullam sentiet jacturam Et si dictus capellanusname contra hoc venire praesumpserit statim ab officio suo suspendatur hanc autem concessionem fecerunt W decanusname et capitulum Sarumname dicto R de Thoniname quousque dictus Rname vixerit vel uxorname sua vel vitam mutaverint et hanc concessionem firmiter tenend dictus R de Thoniname se promisit in verbo veri militis fideliter servaturum et quod matrix ecclesianame nullum pro hac concessione sentiet detrimentum Et sciendum est quod occasione hujus concessionis post recessum vel decessum dicti R de Thoniname vel uxorisname suae nullus successor eorum vel aliquis alius poterit sibi vendicare aliquid jus cantariae in praedicta capella Et in hujus rei testimonium dictus W decanusname et capitulum Sarumname et dictus R de Thoniname praesenti scripto sigilla sua apposuerunt Dat per manus magistri Roberti cancellarii Sarumname die Martis proxima post festum Sancti Hilarii Et insuper dictus R ecclesiae de Bretford perpetuus vicariusname praedictae concessioni assensum praebuit et sigillum suum apposuit salvo in omnibus jure matricis ecclesiae de Bretford