Charter Document - 00640179

Charter Document - 00640179


Charter Number: 00640179
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1230
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio E[dmundo] thesaurario ecclesie Sarum salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut idem per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Cum ergo venerabilis frater noster Ricardus Sarum episcopus redituum thesaurario tue tenuitate pensata prebendam de Kalna cum suis pertinentiis de assensu capituli sui eidem thesaurario duxerit perpetuo uniendam prout in literis inde confectis plenius dicitur contineri nos tuis precibus inclinati quod super hoc ab eodem episcopo provide factum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hec attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum Dat[um] Anagnie iiii nonas Septembri pontificatus nostri anno iiii