Charter Document - 00640175

Charter Document - 00640175


Charter Number: 00640175
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viris venerabilibus et discretis magistro R[oberto de Hertford] cancellario Sarum et magistro W[illelmo de Merton] archidiacono Bercscyre frater Nicholaus dictus prior de Nog[ona] Andellium salutem et debitam reverentiam Per latorem presentium W famulum nostrum vobis nuper misimus cartam sigillo domus nostre signatam quam domino Sarum promisimus facere quum ordinationi sue super ecclesia de Henred nos ex toto supposuimus Et quia sigillum nostrum proprium quod nos nunquam vel aliquis predecessorum nostrorum habuimus in dicta carta non fuit appensum dictam cartam recipere nec nostram quam habetis nobis mittere noluistis Quare vos exoramus quatinus si vobis placet cartam quam vobis mittimus recipere et nobis nostram mittere velitis Scitote pro certo quod tam donationes terrarum quam traditiones firmarum a predecessoribus nostris in feodum et hereditatem facte per sigillum carte nostre appensum sunt confirmate Valeat discretio vestra in Domino

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Viris venerabilibus et discretis magistro R[oberto de Hertford] cancellario Sarumname et magistro W[illelmo de Merton] archidiacono Bercscyrename frater Nicholaus dictus prior de Nog[ona] Andelliumname salutem et debitam reverentiam Per latorem presentium W famulumname nostrum vobis nuper misimus cartam sigillo domus nostre signatam quam domino Sarumname promisimus facere quum ordinationi sue super ecclesia de Henred nos ex toto supposuimus Et quia sigillum nostrum proprium quod nos nunquam vel aliquis predecessorum nostrorum habuimus in dicta carta non fuit appensum dictam cartam recipere nec nostram quam habetis nobis mittere noluistis Quare vos exoramus quatinus si vobis placet cartam quam vobis mittimus recipere et nobis nostram mittere velitis Scitote pro certo quod tam donationes terrarum quam traditiones firmarum a predecessoribus nostris in feodum et hereditatem facte per sigillum carte nostre appensum sunt confirmate Valeat discretio vestra in Domino