Charter Document - 00640172
| Charter Number: | 00640172 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimo coram Martino de Patishal archidiacono Nortfolcie Stephanum de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Insula justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Sarum episcopum querentem per magistrum Elyam de Derham positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Galfridum de Dunesdene deforciantem de quinque virgatis terre cum pertinentiis in Sunninges unde idem episcopus questus fuit quod predictus Galfridus venit contra conventionem inter eos factam de eadem terra et unde placitum conventionis facte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Galfridus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Sarum et illam remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus et ecclesie sue Sarum in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamantia fine et concordia idem episcopus dedit et concessit predicto Galfrido unam croftam cum grava apud Danesdene in manerio suo de Sunninges scilicet illam croftam et gravara cum pertinentiis que jacent juxta Est Welle in introitu Strode per sepem juxta Strodam versus orientem usque ad terram Jordani de la Hille que vocatur Pultecroft et inde per quandam sepem tendentem versus meridiem usque ad Pappislane per sepem que tendit juxta le Wowehalve et inde versus occidentem usque ad Rudingam Episcopi et a Rudingam Episcopi usque ad Est Welle habendam et tenendam predicto Galfrido et heredibus suis quos de uxore sibi desponsata habuit et eorum heredibus de predicto episcopo et successoribus suis et ecclesia sua Sarum in perpetuam reddendo inde per annum v solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale xv denarios ad Pascha xv denarios ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste xv denarios et ad festum Sancti Michaelis xv denarios pro omni servitio et exactione Et si forte contingat quod predictus Galfridus vel heredes sui sine herede de corporibus suis procreato decesserint tunc predicta crofta et grava cum pertinentiis remanebunt Alicie sorori ipsius Galfridi et heredibus suis quos de viro desponsata habuit et heredibus eorum in perpetuum faciendo inde predictum servitium et si forte contingat quod prefatus Galfridus vel heredes sui vel eorum heredes vel predicta Alicia vel heredes sui predicti vel heredes sine herede de corporibus suis procreato decesserint tunc predicta crofta et grava cum pertinentiis revertentur ad predictum episcopum et successores suos et ecclesiam Sarum quiete in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimodate coram Martino de Patishal archidiacono Nortfolciename Stephanum de Segravename Willelmo filio Warininame Willelmo de Insula justitiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Sarum episcopumname querentem per magistrum Elyam de Derhamname positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Galfridum de Dunesdenename deforciantem de quinque virgatis terre cum pertinentiis in Sunninges unde idem episcopusname questus fuit quod predictus Galfridusname venit contra conventionem inter eos factam de eadem terra et unde placitum conventionis facte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Galfridusname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius episcopiname et ecclesie sue Sarumname et illam remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto episcoponame et successoribus et ecclesie sue Sarumname in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamantia fine et concordia idem episcopusname dedit et concessit predicto Galfridoname unam croftam cum grava apud Danesdene in manerio suo de Sunninges scilicet illam croftam et gravara cum pertinentiis que jacent juxta Est Welle in introitu Strode per sepem juxta Strodam versus orientem usque ad terram Jordani de la Hillename que vocatur Pultecroft et inde per quandam sepem tendentem versus meridiem usque ad Pappislane per sepem que tendit juxta le Wowehalve et inde versus occidentem usque ad Rudingam Episcopi et a Rudingam Episcopi usque ad Est Welle habendam et tenendam predicto Galfridoname et heredibus suis quos de uxore sibi desponsata habuit et eorum heredibus de predicto episcoponame et successoribus suis et ecclesia sua Sarumname in perpetuam reddendo inde per annum v solidosnumeral sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale xv denariosnumeral ad Pascha xv denariosnumeral ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste xv denariosnumeral et ad festum Sancti Michaelis xv denariosnumeral pro omni servitio et exactione Et si forte contingat quod predictus Galfridusname vel heredes sui sine herede de corporibus suis procreato decesserint tunc predicta crofta et grava cum pertinentiis remanebunt Alicie sorori ipsius Galfridiname et heredibus suis quos de viro desponsata habuit et heredibus eorum in perpetuum faciendo inde predictum servitium et si forte contingat quod prefatus Galfridusname vel heredes sui vel eorum heredes vel predicta Alicianame vel heredes sui predicti vel heredes sine herede de corporibus suis procreato decesserint tunc predicta crofta et grava cum pertinentiis revertentur ad predictum episcopumname et successores suos et ecclesiam Sarumname quiete in perpetuum
