Charter Document - 00640170
| Charter Number: | 00640170 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimo coram Martino de Patishal archidiacono North[folcie] Stephano de Segrave Willelmo fil[io] Warini Willelmo de Insula justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Sarum episcopum querentem per magistrum Eliam de Derham positum loco ipsius episcopi ad lucrandum vel perdendum et Philippum de W[o]ttune deforciantem de duabus carucatas terre cum pertinentiis in W[o]ttune quas Baldewinus Dispensator in comitatu Dorcestre clamavit versus Philippum predictum per breve domini regis de recto et quas duas carucatas terre cum pertinentiis idem episcopus dixit esse jus ecclesie sue Sarum et unde conventio facta fuit intra predictos episcopum et Philippum in predicto comitatu quam idem Philippus postea tenere contradixit et unde placitum conventionis facte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Philippus recognovit totam terram predictam cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Sarum et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Sarum in perpetuum et pro hac recognitione redditione et quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit et concessit eidem Philippo duas virgatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Scyreburn scilicet unam virgata quam Osmundus de Wultone tenuit et unam dimidiam virgata quam Alfricus de Wultone tenuit et unam dimidiam virgata quam Johannes fil[ius] Godewin tenuit et unam dimidiam virgata quam Willelmus Dolling de Scyreburn tenuit et unam croftam in Doclege extra parcum de Scyreburn que continet quinque acras terre et unum spinetum in eadem villa quod continet ix acras terre et unam perticam habendum et tenendum eidem Philippo et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus suis et de predicta ecclesia reddendo inde annuatim dimidiam libram cumini ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio et exactione salvo forinseco servitio quantum pertinet ad eandem terram Et preterea idem episcopus recognovit et concessit totum redditum cum pertinentiis quem Philippus prius percepit de salinis juxta Kihavene quas salinas Nigellus de Kihavene tenuit esse jus ipsius Philippi habendum et tenendum eidem Philippo et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus suis et predicta ecclesia Sarum in perpetuum reddendo inde annuatim xxxi quartario salis et dimidium et dimidiam libram cumini ad Natale Sancti Johannis Baptiste pro omni servitio et exactione
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimodate coram Martino de Patishal archidiacono North[folcie]name Stephano de Segravename Willelmo fil[io] Warininame Willelmo de Insula justitiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Sarum episcopumname querentem per magistrum Eliam de Derhamname positum loco ipsius episcopiname ad lucrandum vel perdendum et Philippum de W[o]ttunename deforciantem de duabus carucatas terre cum pertinentiis in W[o]ttune quas Baldewinus Dispensatorname in comitatu Dorcestrename clamavit versus Philippumname predictum per breve domini regis de recto et quas duas carucatas terre cum pertinentiis idem episcopusname dixit esse jus ecclesie sue Sarumname et unde conventio facta fuit intra predictos episcopumname et Philippumname in predicto comitatu quam idem Philippusname postea tenere contradixit et unde placitum conventionis facte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Philippusname recognovit totam terram predictam cum pertinentiis esse jus ipsius episcopiname et ecclesie sue Sarumname et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi episcoponame et successoribus suis et ecclesie sue Sarumname in perpetuum et pro hac recognitione redditione et quieta clamatione fine et concordia idem episcopusname dedit et concessit eidem Philipponame duas virgatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Scyreburn scilicet unam virgata quam Osmundus de Wultonename tenuit et unam dimidiam virgata quam Alfricus de Wultonename tenuit et unam dimidiam virgata quam Johannes fil[ius] Godewin tenuit et unam dimidiam virgata quam Willelmus Dolling de Scyreburnname tenuit et unam croftam in Doclege extra parcum de Scyreburn que continet quinque acras terre et unum spinetum in eadem villa quod continet ix acras terre et unam perticam habendum et tenendum eidem Philipponame et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus suis et de predicta ecclesianame reddendo inde annuatim dimidiam libram cumini ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio et exactione salvo forinseco servitio quantum pertinet ad eandem terram Et preterea idem episcopusname recognovit et concessit totum redditum cum pertinentiis quem Philippusname prius percepit de salinis juxta Kihavene quas salinas Nigellus de Kihavenename tenuit esse jus ipsius Philippiname habendum et tenendum eidem Philipponame et heredibus suis de predicto episcoponame et successoribus suis et predicta ecclesia Sarumname in perpetuum reddendo inde annuatim xxxi quartarionumeral salis et dimidium et dimidiam libram cumini ad Natale Sancti Johannis Baptiste pro omni servitio et exactione
