Charter Document - 00640168

Charter Document - 00640168


Charter Number: 00640168
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis duodecimo coram Martino de Patishull archidiacono North[folcie] Stephano de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Insula justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Sarum episcopum querentem per magistrum Eliam de Derham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Baldewinum filium Dispensatoris deforciantem de duabus carucatis terre cum pertinentiis in W[o]ttune quas idem Baldewinus clamavit versus Philippum de W[o]ttune in comitatu Dorcestrie per breve domini regis de recto et unde idem Baldewinus postea remisit eidem episcopo de consensu ipsius Philippi totum jus quod habuit in eadem terra cum pertinentiis per conventionem inter eos inde factam sicut idem episcopus dixit et unde idem Baldewinus non cognovit conventionem illam et unde placitum conventionis facte sum monitum in eadem curia scilicet quod predictus Baldewinus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Sarum totum jus et clamium quod [habuit] in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem episcopus dedit et concessit predicto Baldewino duas hydas terre cum pertinentiis in Heureling[ton] scilicet totam terram cum pertinentiis quam idem episcopus prius habuit in eadem villa habendum et tenendum predicto Baldewino et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus suis et ecclesia sua Sarum in perpetuum reddendo inde xx solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale v solidos ad Pascha v solidos ad nativitatem Sancti Johannis Baptiste v solidos ad festum Sancti Michaelis v solidos et faciendo forinsecum servitium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servitio et exactione Et preterea idem episcopus recognovit et concessit unam virgata terre cum pertinentiis in Wichok quam idem Baldewinus prius tenuit esse jus ipsius Baldewini habendum et tenendum eidem Baldewino et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus et ecclesia sua Sarum in perpetuum faciendo forinsecum servitium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servitio et exactione

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis duodecimo coram Martino de Patishull archidiacono North[folcie]name Stephano de Segravename Willelmo filio Warininame Willelmo de Insula justitiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum Sarum episcopumname querentem per magistrum Eliam de Derhamname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Baldewinum filium Dispensatorisname deforciantem de duabus carucatis terre cum pertinentiis in W[o]ttune quas idem Baldewinusname clamavit versus Philippum de W[o]ttunename in comitatu Dorcestrie per breve domini regis de recto et unde idem Baldewinusname postea remisit eidem episcoponame de consensu ipsius Philippiname totum jus quod habuit in eadem terra cum pertinentiis per conventionem inter eos inde factam sicut idem episcopusname dixit et unde idem Baldewinusname non cognovit conventionem illam et unde placitum conventionis facte sum monitum in eadem curia scilicet quod predictus Baldewinusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto episcoponame et successoribus suis et ecclesie sue Sarumname totum jus et clamium quod [habuit] in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem episcopusname dedit et concessit predicto Baldewinoname duas hydas terre cum pertinentiis in Heureling[ton] scilicet totam terram cum pertinentiis quam idem episcopusname prius habuit in eadem villa habendum et tenendum predicto Baldewinoname et heredibus suis de predicto episcoponame et successoribus suis et ecclesia sua Sarumname in perpetuum reddendo inde xxnumeral solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale v solidosnumeral ad Pascha v solidosnumeral ad nativitatem Sancti Johannis Baptiste v solidosnumeral ad festum Sancti Michaelis v solidosnumeral et faciendo forinsecum servitium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servitio et exactione Et preterea idem episcopusname recognovit et concessit unam virgata terre cum pertinentiis in Wichok quam idem Baldewinusname prius tenuit esse jus ipsius Baldewininame habendum et tenendum eidem Baldewinoname et heredibus suis de predicto episcoponame et successoribus et ecclesia sua Sarumname in perpetuum faciendo forinsecum servitium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servitio et exactione