Charter Document - 00640166

Charter Document - 00640166


Charter Number: 00640166
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimo coram Martino de Patishulle archidiaconi Norff[olcie] Stephano de Segrava Willelmo filio Warini Willelmo de Insula justitiariis et aliis domini fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum episcopum Sarum querentem per magistrum Elyam de Derham positum loco suo ipsius episcopi ad lucrandum vel perdendum et Achardum de Ramisbyre deforciantem de una virgata terre cum pertinentiis in Ramisbyre unde idem episcopus questus fuit quod predictus Achardus venit contra conventionem factam inter eos de eadem terra et unde placitum conventionis facte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Achardus recognovit predictam totam terram cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie Sarum et illam remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis et predicte ecclesie Sarum in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione fine et concessione predictus episcopus dedit et concessit eidem Achardo unam virgata terre et dimidiam cum pertinentiis in Ramisbyre scilicet totam terram que vocatur Otfine et quam Matilda mater ipsius Achardi tenuit cum una grava et una acra prati super aquam de Kenett que jacet in orientali parte duarum acrarum prati de dominico ipsius Et preterea idem episcopus dedit et concessit eidem Achardo duas croftas in eadem villa que vocantur Staincrofte et unam culturam que jacet juxta terram persone de Ramisbyre que vocatur Chadelesdene habendas et tenendas eidem Achardo et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus et predicta ecclesia Sarum in perpetuum reddendo inde annuatim quatuor solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale xii denar[ias] ad Pascha xii denar[ias] ad nativitatem sancti Johannis Baptiste xii denar[ias] ad festum sancti Michaelis xii denar[ias] pro omni servitio et exactione salvo forinseco servitio quantum pertinet

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii Johannis regis duodecimodate coram Martino de Patishulle archidiaconi Norff[olcie]name Stephano de Segravaname Willelmo filio Warininame Willelmo de Insula justitiariisname et aliis domini fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum episcopum Sarumname querentem per magistrum Elyam de Derhamname positum loco suo ipsius episcopiname ad lucrandum vel perdendum et Achardum de Ramisbyrename deforciantem de una virgata terre cum pertinentiis in Ramisbyre unde idem episcopusname questus fuit quod predictus Achardusname venit contra conventionem factam inter eos de eadem terra et unde placitum conventionis facte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Achardusname recognovit predictam totam terram cum pertinentiis esse jus ipsius episcopiname et ecclesie Sarumname et illam remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto episcoponame et successoribus suis et predicte ecclesie Sarumname in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione fine et concessione predictus episcopusname dedit et concessit eidem Achardoname unam virgata terre et dimidiam cum pertinentiis in Ramisbyre scilicet totam terram que vocatur Otfine et quam Matilda mater ipsius Achardiname tenuit cum una grava et una acra prati super aquam de Kenett que jacet in orientali parte duarum acrarum prati de dominico ipsius Et preterea idem episcopusname dedit et concessit eidem Achardoname duas croftas in eadem villa que vocantur Staincrofte et unam culturam que jacet juxta terram persone de Ramisbyrename que vocatur Chadelesdene habendas et tenendas eidem Achardoname et heredibus suis de predicto episcoponame et successoribus et predicta ecclesia Sarumname in perpetuum reddendo inde annuatim quatuor solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad Natale xii denar[ias]numeral ad Pascha xii denar[ias]numeral ad nativitatem sancti Johannis Baptiste xii denar[ias]numeral ad festum sancti Michaelis xii denar[ias]numeral pro omni servitio et exactione salvo forinseco servitio quantum pertinet