Charter Document - 00640162

Charter Document - 00640162


Charter Number: 00640162
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1227
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus Dei permissione Sarum ecclesiae minister humilis salutem in Domino aeternam Noveritis quod prior et conventus de Ferlege ecclesiam de Boxe juxta Ferlege et ecclesiam de Wivelesford cum pertinentiis quae ad eorum pertinebant advocationem nostrae ordinationi supposuerunt per cartam suam quae talis est [] Recepimus etiam literas nobilis viri Henrici comitis Herford super eisdem ecclesiis in haec verba [] Nos igitur considerantes paupertatem domus de Ferlege ad cujus sustentationem propriae non sufficiunt facultates attendentes etiam hospitalitatem quam ejusdem domus monachi in omnes transeuntes ultra vires exercent precibus insuper et voluntati dicti comitis super ordinatione dictarum ecclesiarum inclinati sic ordinavimus quod prior et monachi de Ferlege in usus proprios in perpetuum in nomine perpetui beneficii retineant omnes decimas garbarum cum cura personae et terrae ecclesiae de Boxe salva in eadem ecclesia vicaria perpetua ad quam dicti prior et conventus vicarium cum vacaverit praesentabunt qui nomine vicariae percipiet omnes obventiones altaris et cimiterii et omnes minutas decimas et decimas feni et molendinorum et curtilagiorum et praeter ea singulis annis per manus monachorum de Ferlege quinque quarteria frumenti et quinque de ordeo et tria de mixtilione et duo de avena qui vicarius omnia onera ordinaria sustinebit praeter procurationem archidiaconi quam facient monachi qui etiam invenient aream dicto vicario competentem et honestam in quo possint aedificare omnibus extraordinariis inter monachos et vicarium pro rata percipiendis Ordinavimus etiam de ecclesia de Wivelesford in hunc modum videlicet quod habita consideratione ad insufficientiam domus hospitalis Sarum ad sustentationem unius capellani futuris et perpetuis temporibus celebraturi divina in capella hospitalis ejusdem pro salute animae nostrae et pro animabus praedecessorum nostrorum et successorum et pro animabus nobilis viri comitis Sarum Willelmi Longespey et Elae comitissae Sarum necnon et canonicorum Sarum et ad refocillationem pauperum et transeuntium ad eandem domum declinantium assignavimus omnes decimas garbarum in campis de parochia de Wivelesford salvis vicario perpetuo singulis annis tribus quarteriis de frumento duobus de ordeo duobus de avena uno de siligine percipiendis pro liberatione procuratoris ejusdem domus qui episcopo Sarum futuris et perpetuis temporibus praesentabit vicarium in cujus usus cedent omnes obventiones altaris et cimiterii et omnes decimae praeter decimas garbarum qui etiam vicarius omnia [opera] sustinebit ordinaria et procurationem archidiaconi faciet omnibus extraordinariis inter vicarium et domum hospitalis pro rata partiendis Ut autem haec nostra ordinatio firma et stabilis in perpetuum perseveret tria scripta sub eisdem omnino verbis et tenore eodem quorum unum in ecclesia Sarum remanebit aliud penes monachos de Ferlege et tertium in domo hospitalis Sarum confici fecimus et sigillo nostro et capituli Sarum communivimus salvis [in] omnibus jure auctoritate et dignitate Sarum ecclesiae et cura successorum nostrorum Actum apud Ferlege die Veneris proxima ante Nativitatem beatae Mariae anno ab Incarnations Domini mccxxvii pontificatus nostri anno xi His testibus Stephano archidiacono Wiltescyre magistro E de Derham domino Waltero de Porleye domino Valentino Roberto de Witham et magistro Galfrido de Mortone et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardusname Dei permissione Sarum ecclesiae ministername humilis salutem in Domino aeternam Noveritis quod priorname et conventus de Ferlegename ecclesiam de Boxename juxta Ferlege et ecclesiam de Wivelesford cum pertinentiis quae ad eorum pertinebant advocationem nostrae ordinationi supposuerunt per cartam suam quae talis est []embed Recepimus etiam literas nobilis viri Henrici comitis Herfordname super eisdem ecclesiis in haec verba []embed Nos igitur considerantes paupertatem domus de Ferlegename ad cujus sustentationem propriae non sufficiunt facultates attendentes etiam hospitalitatem quam ejusdem domus monachiname in omnes transeuntes ultra vires exercent precibus insuper et voluntati dicti comitis super ordinatione dictarum ecclesiarum inclinati sic ordinavimus quod priorname et monachi de Ferlegename in usus proprios in perpetuum in nomine perpetui beneficii retineant omnes decimas garbarum cum cura personae et terrae ecclesiae de Boxe salva in eadem ecclesia vicaria perpetua ad quam dicti priorname et conventusname vicarium cum vacaverit praesentabunt qui nomine vicariae percipiet omnes obventiones altaris et cimiterii et omnes minutas decimas et decimas feni et molendinorum et curtilagiorum et praeter ea singulis annis per manus monachorum de Ferlegename quinque quarteria frumenti et quinque de ordeo et tria de mixtilione et duo de avena qui vicarius omnia onera ordinaria sustinebit praeter procurationem archidiaconi quam facient monachiname qui etiam invenient aream dicto vicario competentem et honestam in quo possint aedificare omnibus extraordinariis inter monachosname et vicarium pro rata percipiendis Ordinavimus etiam de ecclesia de Wivelesford in hunc modum videlicet quod habita consideratione ad insufficientiam domus hospitalis Sarumname ad sustentationem unius capellani futuris et perpetuis temporibus celebraturi divina in capella hospitalis ejusdem pro salute animae nostrae et pro animabus praedecessorum nostrorum et successorum et pro animabus nobilis viri comitis Sarum Willelmi Longespeyname et Elae comitissae Sarumname necnon et canonicorum Sarumname et ad refocillationem pauperum et transeuntium ad eandem domum declinantium assignavimus omnes decimas garbarum in campis de parochia de Wivelesford salvis vicario perpetuo singulis annis tribus quarteriis de frumento duobus de ordeo duobus de avena uno de siligine percipiendis pro liberatione procuratoris ejusdem domusname qui episcopo Sarumname futuris et perpetuis temporibus praesentabit vicarium in cujus usus cedent omnes obventiones altaris et cimiterii et omnes decimae praeter decimas garbarum qui etiam vicarius omnia [opera] sustinebit ordinaria et procurationem archidiaconi faciet omnibus extraordinariis inter vicarium et domum hospitalis pro rata partiendis Ut autem haec nostra ordinatio firma et stabilis in perpetuum perseveret tria scripta sub eisdem omnino verbis et tenore eodem quorum unum in ecclesia Sarum remanebit aliud penes monachos de Ferlegename et tertium in domo hospitalis Sarum confici fecimus et sigillo nostro et capituli Sarumname communivimus salvis [in] omnibus jure auctoritate et dignitate Sarum ecclesiae et cura successorum nostrorum Actum apud Ferlegelocation die Veneris proxima ante Nativitatem beatae Mariae anno ab Incarnations Domini mccxxvii pontificatus nostri anno xidate His testibus Stephano archidiacono Wiltescyrename magistro E de Derhamname domino Waltero de Porleyename domino Valentinoname Roberto de Withamname et magistro Galfrido de Mortonename et multis aliis