Charter Document - 00640160
Charter Number: | 00640160 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis de Ambresbyri et de Monasterio Hederoso priores et decanus de Wilton salutem in Domino Noverit universitas vestra nos mandatum domini papae in haec verba suscepisse [] Cum igitur hujus auctoritate mandati causa coram nobis verteretur inter magistrum Rogerum praecentorem Sarum ex una parte et magistrum R de W[o]rthe ex altera super tertia parte decimarum tam majorum quam minorum provenientium de terra quae vocatur Kinglande quae sita est infra limites parochiae de Westbire quas idem Ricardus et praedecessores sui nomine ecclesiae de Northintone quae est praebenda una monasterii de Wiltone ex antiquo percipere consueverant tandem lis inter eos mota coram nobis hoc fine amicabili conquievit videlicet quod dictus praecentor et omnes successores sui nomine ecclesiae de Westbire praedictas decimas cum integritate in perpetuum possidebunt solvendo inde annuatim dicto magistro Ricardo et successoribus suis nomine ecclesiae praedictae de Northintone xxxi solidos legalium sterlingorum ad quatuor anni terminos scilicet ad Pascha vii solidos et ix denarios ad Pentecosten vii solidos et ix denarios ad festum S[ancti] Johannis Baptistae vii solidos et ix denarios ad festum S[ancti] Michaelis vii solidos et ix denarios Ad hoc fideliter observandum praedictos magistrum Rogerum et successores suos item magistrum Ricardum et successores suos episcopus dioceseos remota appellatione compellet qui se jurisdictioni ejusdem dioceseos in hac parte pro se et successoribus suis qui pro tempore fuerint subjecerunt privilegio fori et appellationi necnon et omni cavillationi renunciantes Huic compositioni reali et perpetuis temporibus valiturae partiumque fidei interpositione firmatae fideliter observandae et sine dolo apposita sunt ad majorem rei securitatem una cum sigillis nostris ac sigillis partium signa reverendi patris R Sarum episcopi ac ejusdem ecclesiae capituli necnon abbatissae et conventus de Wiltone monasterii Facta est autem haec conventio tertio nonas Julii apud Sarum anno undecimo pontificatus Ricardi episcopi Sarum His testibus magistro Willelmo de Wande tunc decano Sarum et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis de Ambresbyriname et de Monasterio Hederoso prioresname et decanus de Wiltonname salutem in Domino Noverit universitas vestra nos mandatum domini papaename in haec verba suscepisse []embed Cum igitur hujus auctoritate mandati causa coram nobis verteretur inter magistrum Rogerum praecentorem Sarumname ex una parte et magistrum R de W[o]rthename ex altera super tertia parte decimarum tam majorum quam minorum provenientium de terra quae vocatur Kinglande quae sita est infra limites parochiae de Westbire quas idem Ricardusname et praedecessores sui nomine ecclesiae de Northintone quae est praebenda una monasterii de Wiltonename ex antiquo percipere consueverant tandem lis inter eos mota coram nobis hoc fine amicabili conquievit videlicet quod dictus praecentorname et omnes successores sui nomine ecclesiae de Westbire praedictas decimas cum integritate in perpetuum possidebunt solvendo inde annuatim dicto magistro Ricardoname et successoribus suis nomine ecclesiae praedictae de Northintone xxxinumeral solidos legalium sterlingorum ad quatuor anni terminos scilicet ad Pascha viinumeral solidos et ixnumeral denarios ad Pentecosten viinumeral solidos et ixnumeral denarios ad festum S[ancti] Johannis Baptistae viinumeral solidos et ixnumeral denarios ad festum S[ancti] Michaelis viinumeral solidos et ixnumeral denarios Ad hoc fideliter observandum praedictos magistrum Rogerumname et successores suos item magistrum Ricardumname et successores suos episcopusname dioceseos remota appellatione compellet qui se jurisdictioni ejusdem dioceseos in hac parte pro se et successoribus suis qui pro tempore fuerint subjecerunt privilegio fori et appellationi necnon et omni cavillationi renunciantes Huic compositioni reali et perpetuis temporibus valiturae partiumque fidei interpositione firmatae fideliter observandae et sine dolo apposita sunt ad majorem rei securitatem una cum sigillis nostris ac sigillis partium signa reverendi patris R Sarum episcopiname ac ejusdem ecclesiae capituliname necnon abbatissaename et conventus de Wiltone monasteriiname Facta est autem haec conventio tertio nonas Julii apud Sarum anno undecimo pontificatus Ricardi episcopi Sarum His testibus magistro Willelmo de Wande tunc decano Sarumname et aliis