Charter Document - 00640159
| Charter Number: | 00640159 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia regis apud Wilton in crastino Ascensionis Domini anno regni regis Henrici filii Johannis regis undecimo coram Thome de Multone Roberto de Lexintone Willelmo de Schorwell Jordano Oliver Warino filio Ivel justitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam [Cosin] et Julianam uxorem ejus petentes et Ricardum episcopum Sarum tenentem per magistrum Elyam de Derham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de dimidia hyda terre cum pertinentiis in Veteri Sarum unde assisa mortis antecessorum sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Thomas et Juliana remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Julienne predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie de Sarum in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinentiis Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit et concessit predictis Thome et Juliane unam virgata terre et dimidiam cum pertinentiis in Cheteweye et unam culturam que vocatur Emelet subtus Huuere scilicet dimidiam virgata terre quam Alwardus de Cheteweye tenuit et dimidiam virgata terre quam Johannes Alward tenuit et dimidiam virgata terre quam Ricardus Kebbel tenuit habendum et tenendum eidem Thome et Juliane et heredibus ipsius Juliane de predicto episcopo et suis successoribus et ecclesia sua de Sarum in perpetuum reddendo inde annuatim quatuor solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia regis apud Wilton in crastino Ascensionis Domini anno regni regis Henrici filii Johannis regis undecimo coram Thome de Multonename Roberto de Lexintonename Willelmo de Schorwellname Jordano Olivername Warino filio Ivel justitiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam [Cosin]name et Julianam uxoremname ejus petentes et Ricardum episcopum Sarumname tenentem per magistrum Elyam de Derhamname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de dimidia hyda terre cum pertinentiis in Veteri Sarum unde assisa mortis antecessorum sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Thomasname et Juliananame remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Juliennename predicto episcoponame et successoribus suis et ecclesie de Sarumname in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinentiis Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem episcopusname dedit et concessit predictis Thomename et Julianename unam virgata terre et dimidiam cum pertinentiis in Cheteweye et unam culturam que vocatur Emelet subtus Huuere scilicet dimidiam virgata terre quam Alwardus de Cheteweyename tenuit et dimidiam virgata terre quam Johannes Alwardname tenuit et dimidiam virgata terre quam Ricardus Kebbelname tenuit habendum et tenendum eidem Thomename et Julianename et heredibus ipsius Julianename de predicto episcoponame et suis successoribus et ecclesia sua de Sarumname in perpetuum reddendo inde annuatim quatuor solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio
