Charter Document - 00640153

Charter Document - 00640153


Charter Number: 00640153
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presens scriptum visuris vel audituris Gilebertus de Lacy canonicus prebende de Bedeminstra salutem in Domino Noverit universitas vestra me divini amoris intuitu concessisse leprosis mulieribus juxta pontem Brichtuiebrig cantariam suam ita quod nullus admittatur celebrationi divinorum de prebenda de Bedeministra nisi mulieres leprose cum earum familia Capellanus vero earum sive fuerit annalis sive non fidelitatem et obedientiam faciet ecclesie de Bedeministra ita quod in nullo eam defraudabat Dicte autem leprose nullas habeant campanas nisi manuales tantum et ille non dependantur nec in earum cimiterio aliqua corpora mortuorum sepeliantur nisi tantummodo corpora ipsa leprosarum et earundem procuratoris qui pro tempore ministraverit Capellanus autem illarum nullum faciet annuale vel tricennale pro aliquo de prebenda de Bedeministra similiter capellanus de Bedeministra confessionem familie dictarum leprosorum audiet annuatim Dicte autem leprose nullam faciant die S[ancti] Johannis collectionem diebus autem dominicis et festivis nullus parochianorum de Bedeministra admittetur in capella dictarum leprosorum ad panem benedictum vel aquam benedictam et capellanus earum [si] in aliquo precedentium matricem ecclesiam defraudaverit a capellano de Bedeministra suspendetur donec digne satisfaciet Familia autem dictarum leprosorum in die Natalis Domini in Purificatione in die Parasceves in die Pasche et in festo ecclesie ad matricem ecclesiam veniet et oblationem suam more debito faciet et secundum exigentiam jura sua ibidem recipiet Preterea sciendum est quod dicte leprose concesserunt in perpetuum quandam terram cum suis pertinentiis et libertatibus matrici ecclesie illam videlicet quam Johannes filius Osmundi et Robertus Rat tenuerunt cum consensu et confirmatione domini Thomas de Berkeleya fundatoris ipsius hospitalis Hanc autem concessionem et donationem fecerunt dicte leprose dicte matrici ecclesie ne occasione earum eadem ecclesia damnum vel detrimentum incurrat Ut hec mea donatio et confirmatio robur obtineat presenti scripto sigillum meum apposui et ad majorem securitatem tria confecta sunt instrumenta sub eisdem tenore et verbis concepta quorum primum remanet penes leprosas aliud penes ecclesiam de Bedeministra tertium in thesauraria Sarum