Charter Document - 00640150

Charter Document - 00640150


Charter Number: 00640150
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie [et] Aquitanie et comes Andegavie venerabili patri Ricardo eadem gratia episcopo Sarum salutem Cum propter urgentia negotia nostra dominus papa Honorius III archiepiscopis et episcopis regni nostri per literas apostolicas dedisset in mandatis ut clerum Anglie sibi subditum monerent diligenter et inducerent quod de beneficiis suis competens auxilium caritative nobis facere deberent ad conservationem pacis ecclesiastice et regni nostri clerus prefatus ad faciendum premissa pia devotione inductus liberaliter concessit et benigne sextam decimam partem beneficiorum suorum secundum estimationem competentem unius anni factam scilicet tempore quo collecta fuit vicesima in succursum Terre Sancte nobis per manus suas proprias collectam largiri ita tamen quod ex hac gratia gratis et liberaliter tunc nobis impensa processu temporis ecclesiis vel ecclesiasticis personis seu beneficiis nullum posset aliquatenus prejudicium generari Nos igitur uolentes occasione gratie et liberalitatis nobis ut premissum est affectu favorabili impense ecclesie Dei archiepiscopis vel episcopis aliisve prelatis clericis aut ecclesiasticis seu religiosis viris vel ecclesiasticis possessionibus quibuscunque vel feodis vel hominibus eorum prejudicium aut gravamen aliquod aliquo tempore generari nec similem prestationem trahi posse in consuetudinem vel debitum presentibus literis nostris cum multiplici gratiarum actione protestamur beneficium taliter nobis collatum ex sola liberali gratia cleri processisse nec id a nobis vel heredibus nostris occasione vel exemplo tali in debitum vel consuetudinem trahi posse Et in hujus rei testimonium has literas patentes fieri fecimus Teste meipso apud Westmonasterium xx die Octobris anno regni nostri x Dat[um] per manum venerabilis patris R[adulfi Nevill] Cycestrensis episcopi et cancellarii nostri coram H[uberto] de Burgo justitiario nostro Jocelino Bathoniensi et Ricardo Sarum episcopis