Charter Document - 00640145

Charter Document - 00640145


Charter Number: 00640145
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint omnes ad quod presens scriptum pervenerit quod cum mota esset lis inter Stephanum rectorem ecclesie de Brichtwalton ex una parte et abbatem et conventum de Bello ex alia super decimis assarti del Holm quod factum fuit tempore hujus compositionis et super decimis exituum centum ovium quas Hardingus quondam habuit in pastura abbatis apud Brichtwalton et super oblationibus messuagii ejusdem Hardingi et pane benedicto et candela et denariis sancti Petri et super decimis feni columbarii casei lane pullanorum et vitulorum de dominico abbatis in eadem villa coram decano et precentore et cancellario Sarum judicibus a domino papa delegatis tandem lis mota hoc fine conquievit videlicet quod abbas et conventus dederunt et concesserant dicto Stephano et successoribus suis in perpetuum xvi acras terre croftam que appellatur Gilibertesbrech et quatuor acras in bosco de Hemele nomine ecclesie in perpetuum possidendas simul cum pastura xx ovium cum ovibus abbatis et pasturam centum ovium quas prius habebat ubique cum ovibus abbatis immunes autem erunt dicti abbas et conventus a prestatione dictarum decimarum petitarum Et ut hec predicta concessio rata sit et stabilis perseveret confecta sunt tria instrumenta concepta sub hoc eodem tenore quorum unum remanebit penes abbatem et conventum aliud penes rectorem ecclesie de Brichtwaltone qui pro tempore fuerit tertium in thesauraria Sarum quibus omnibus ad majorem securitatem appensa sunt sigilla tam domini Sarum quam judicum delegatorum ac Willelmi de Merton archidiaconi Berksyria et partium anno gratie MCCXXIV apud Radinge in vigilia apostolorum Petri et Pauli

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Noverint omnes ad quod presens scriptum pervenerit quod cum mota esset lis inter Stephanum rectorem ecclesie de Brichtwaltonname ex una parte et abbatemname et conventum de Belloname ex alia super decimis assarti del Holm quod factum fuit tempore hujus compositionis et super decimis exituum centum ovium quas Hardingusname quondam habuit in pastura abbatisname apud Brichtwalton et super oblationibus messuagii ejusdem Hardinginame et pane benedicto et candela et denariis sancti Petri et super decimis feni columbarii casei lane pullanorum et vitulorum de dominico abbatisname in eadem villa coram decanoname et precentorename et cancellario Sarum judicibusname a domino papa delegatis tandem lis mota hoc fine conquievit videlicet quod abbasname et conventusname dederunt et concesserant dicto Stephanoname et successoribus suis in perpetuum xvi acrasnumeral terre croftam que appellatur Gilibertesbrech et quatuor acras in bosco de Hemele nomine ecclesie in perpetuum possidendas simul cum pastura xx oviumnumeral cum ovibus abbatisname et pasturam centum ovium quas prius habebat ubique cum ovibus abbatisname immunes autem erunt dicti abbasname et conventusname a prestatione dictarum decimarum petitarum Et ut hec predicta concessio rata sit et stabilis perseveret confecta sunt tria instrumenta concepta sub hoc eodem tenore quorum unum remanebit penes abbatemname et conventumname aliud penes rectorem ecclesie de Brichtwaltonename qui pro tempore fuerit tertium in thesauraria Sarum quibus omnibus ad majorem securitatem appensa sunt sigilla tam domini Sarumname quam judicumname delegatorum ac Willelmi de Merton archidiaconi Berksyrianame et partium anno gratie MCCXXIVdate apud Radinge in vigilia apostolorum Petri et Pauli