Charter Document - 00640138
| Charter Number: | 00640138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit J[ocelinus] Dei gratia Bathoniensis episcopus et magister Michaelis Belet salutem in Domino Cum super ecclesiis de Blebire et Merleberg scilicet ecclesia sancte Marie et ecclesia sancti Petri et ecclesia de Preschete cum pertinentiis inter venerabilem patrem Ricardum Sarum episcopum ex una parte et Hugonem de Sanford filium Thome de Sanford ex altera in curia domini regis questio verteretur dicto episcopo asserente collationem dictarum ecclesiarum sicut ceterarum prebendarum in ecclesia Sarum vacantium ad ipsum immediate debere de jure pertinere prefato vero Hugone e contrario dicente earundem ecclesiarum jus patronatus ad ipsum spectare tandem dictus episcopus et capitulum Sarum item dictus Hugo pro se et heredibus suis sponte et absolute totum jus quod se in dictis ecclesiis habere contendebant omni appellatione et subterfugio remotis in nostram transtulerunt ordinationem et provisionem caventibus nobis dicto episcopo et capitulo Sarum necnon et dicto Hugone de Sanford pro se et heredibus suis juramento prestito quod nostram in perpetuum ratam haberent et observarent ordinationem Nos igitur habita diligenti deliberatione et tractatu communicato quoque prudentum virorum consilio volentes quieti partium prospicere et materiam contentionis et jurgiorum in posterum amputare attendentes insuper diligenter dictarum ecclesiarum fructuum et proventuum sufficientiam et abundantiam ad duorum rectorum honestam sufficere sustentationem ita duximus ordinandum videlicet quod jus advocationis ecclesiarum de Merleberge videlicet ecclesie sancte Marie et ecclesie sancti Petri et ecclese de Proschete cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus earundem cum terra et redditu de Uffecote cum pertinentiis que canonicus de Blebire et de Merleberge solebat habere Deo et beate Marie et domino Ricardo Sarum episcopo et successoribus suis in perpetuum per nostram remaneant ordinationem Statuentes quod idem episcopus et successores sui in perpetuum ordinent et disponant pro voluntate sua de predictis ecclesiis et de predicta terra et redditu absque ulla reclamatione dicti Hugonis vel heredum suorum sicut de aliis ecclesiis vel prebendis suis Prefate quoque ecclesie ab omni jurisdictione decani et capituli Sarum exemptio episcopo prefato et successoribus suis immediate subsint et de spirituali jurisdictione sicut canonico consueverunt per omnia respondeant Ad presentationem autem dicti Hugonis de Sanford tanquam veri patroni et heredum suorum debebunt predictus episcopus et successores sui admittere ad ecclesiam de Blebire personam idoneam et eam in eadem instituere quotiens ipsam vacare contigerit qui erit canonicus Sarum ecclesie de ipsa ecclesia de Blebire et habebit semper stallum in choro et locum in capitulo quem habere solebat canonicus de Merleberge et de Blebire omnes autem cartas et instrumenta que habet vel habuit dictus Hugo vel predecessores sui super dictis ecclesiis cum pertinentiis resignavit in manus dicti episcopi Et si aliqua instrumenta in posteram penes alterutrum partium in alterius partis prejudicium fuerint inventa viribus penitus careant neutri partium aliquo tempore valitura Omnibus autem impetratis et impetrandis contra hanc nostram ordinationem ab utraque parte in perpetuum renunciatum est Ad perpetuam autem hujus nostre ordinationis firmitatem tria sub eodem tenore confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dominum episcopum vel successores quos alterum penes capitulum Sarum et tertium penes dominum Hugonem vel heredes suos sigillis nostris munita Hanc autem ordinationem nostram solempniter publicatam dictus episcopus et capitulum suum necnon et Hugo de Sanford pro se et heredibus suis communiter approbaverunt et acceptaverunt Valete in Domino Actum anno gratie MCCXIII xvii kalendas Maii
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit J[ocelinus] Dei gratia Bathoniensis episcopusname et magister Michaelis Belet salutem in Domino Cum super ecclesiis de Blebire et Merleberg scilicet ecclesia sancte Marie et ecclesia sancti Petri et ecclesia de Preschete cum pertinentiis inter venerabilem patrem Ricardum Sarum episcopumname ex una parte et Hugonem de Sanford filium Thome de Sanfordname ex altera in curia domini regis questio verteretur dicto episcoponame asserente collationem dictarum ecclesiarum sicut ceterarum prebendarum in ecclesia Sarum vacantium ad ipsum immediate debere de jure pertinere prefato vero Hugonename e contrario dicente earundem ecclesiarum jus patronatus ad ipsum spectare tandem dictus episcopusname et capitulum Sarumname item dictus Hugoname pro se et heredibus suis sponte et absolute totum jus quod se in dictis ecclesiis habere contendebant omni appellatione et subterfugio remotis in nostram transtulerunt ordinationem et provisionem caventibus nobis dicto episcoponame et capitulo Sarumname necnon et dicto Hugone de Sanfordname pro se et heredibus suis juramento prestito quod nostram in perpetuum ratam haberent et observarent ordinationem Nos igitur habita diligenti deliberatione et tractatu communicato quoque prudentum virorum consilio volentes quieti partium prospicere et materiam contentionis et jurgiorum in posterum amputare attendentes insuper diligenter dictarum ecclesiarum fructuum et proventuum sufficientiam et abundantiam ad duorum rectorum honestam sufficere sustentationem ita duximus ordinandum videlicet quod jus advocationis ecclesiarum de Merleberge videlicet ecclesie sancte Marie et ecclesie sancti Petri et ecclese de Proschete cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus earundem cum terra et redditu de Uffecoteproperty cum pertinentiis que canonicus de Blebire et de Merleberge solebat habere Deo et beate Marie et domino Ricardo Sarum episcoponame et successoribus suis in perpetuum per nostram remaneant ordinationem Statuentes quod idem episcopusname et successores sui in perpetuum ordinent et disponant pro voluntate sua de predictis ecclesiis et de predicta terra et redditu absque ulla reclamatione dicti Hugonisname vel heredum suorum sicut de aliis ecclesiis vel prebendis suis Prefate quoque ecclesie ab omni jurisdictione decaniname et capituli Sarumname exemptio episcoponame prefato et successoribus suis immediate subsint et de spirituali jurisdictione sicut canonico consueverunt per omnia respondeant Ad presentationem autem dicti Hugonis de Sanfordname tanquam veri patroni et heredum suorum debebunt predictus episcopusname et successores sui admittere ad ecclesiam de Blebire personam idoneam et eam in eadem instituere quotiens ipsam vacare contigerit qui erit canonicus Sarum ecclesie de ipsa ecclesia de Blebire et habebit semper stallum in choro et locum in capitulo quem habere solebat canonicus de Merleberge et de Blebire omnes autem cartas et instrumenta que habet vel habuit dictus Hugoname vel predecessores sui super dictis ecclesiis cum pertinentiis resignavit in manus dicti episcopiname Et si aliqua instrumenta in posteram penes alterutrum partium in alterius partis prejudicium fuerint inventa viribus penitus careant neutri partium aliquo tempore valitura Omnibus autem impetratis et impetrandis contra hanc nostram ordinationem ab utraque parte in perpetuum renunciatum est Ad perpetuam autem hujus nostre ordinationis firmitatem tria sub eodem tenore confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dominum episcopumname vel successores quos alterum penes capitulum Sarumname et tertium penes dominum Hugonemname vel heredes suos sigillis nostris munita Hanc autem ordinationem nostram solempniter publicatam dictus episcopus et capitulumname suum necnon et Hugo de Sanfordname pro se et heredibus suis communiter approbaverunt et acceptaverunt Valete in Domino Actum anno gratie MCCXIII xvii kalendas Maiidate
