Charter Document - 00640132

Charter Document - 00640132


Charter Number: 00640132
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1221
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod cum auctoritate literarum domini pape Honorii tertii lis fuisset mota coram dominis Johanne de Ambesbire et Thoma de Monasterio Ederoso prioribus et Johanne decano de Poterna inter magistrum Willelmum precentorem Sarum ecclesie rectorem ecclesie de Westbiri et Radulfo abbatem et conventum de Stanleye super decimis terrarum quas idem abbas et conventus habent intra limites parochie de Westbiri partibus coram judicibus sepius comparentibus inter ipsas tandem amicabiliter facta est compositio sub hac forma videlicet quod de terris monachorum unde prius ecclesia de Westbiri percepit integre decimas garbarum decimas garbarum integre percipiet de aliis vero terris de quibus nullas decimas perceperit scilicet terra quam Hugo de Plugenay dedit pros dictis monachis scilicet xxxiii acras et Philippus de Marmion circiter tres acras sextam decimam tamen garbam integre percipiet sive sit novale seu non tam pro majoribus decimis quam pro minoribus De terris autem de cetero adquirendis integre decimas percipiet tam majores quam minores excepto eo quod de nutrimentis animalium decima decime intuitu Dei et favore ordinis Cisterciensis ipsis monachis remittetur Ita scilicet quod de centum agnis et velleribus et hujusmodi novem percipiet ecclesia et unum habeant monachi ecclesiam ipsam indemnem in omnibus conservaturi Si qua vero terra arabilis convertatur in pratum sub eadem forma reddatur decima de prato vel pastura sub qua prius reddebatur de blado scilicet decima vel sex decima feni vel pasture nullo privilegio monachorum ad firmarios vel feodatorios aliquando in aliquo extendendo Hanc autem compositionem se fideliter observaturos promiserunt predicti abbas et conventus et dictus Willelmus precentor et dictus Ricardus Sarum episcopum et capitulum suum et judices prefati idem abbas et conventus de Stanleye et magister Willelmus precentor Actum anno gratie MCCXXI in crastino sancte Fidis virginis apud Sarum Testibus Ricardo Sarum episcopo Willelmo decano et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod cum auctoritate literarum domini pape Honorii tertiiname lis fuisset mota coram dominis Johanne de Ambesbirename et Thoma de Monasterio Ederoso prioribusname et Johanne decano de Poternaname inter magistrum Willelmum precentorem Sarum ecclesie rectorem ecclesie de Westbiriname et Radulfo abbatemname et conventum de Stanleyename super decimis terrarum quas idem abbasname et conventusname habent intra limites parochie de Westbiri partibus coram judicibus sepius comparentibus inter ipsas tandem amicabiliter facta est compositio sub hac forma videlicet quod de terris monachorumname unde prius ecclesia de Westbiri percepit integre decimas garbarum decimas garbarum integre percipiet de aliis vero terris de quibus nullas decimas perceperit scilicet terra quam Hugo de Plugenayname dedit pros dictis monachisname scilicet xxxiii acrasnumeral et Philippus de Marmionname circiter tres acras sextam decimam tamen garbam integre percipiet sive sit novale seu non tam pro majoribus decimis quam pro minoribus De terris autem de cetero adquirendis integre decimas percipiet tam majores quam minores excepto eo quod de nutrimentis animalium decima decime intuitu Dei et favore ordinis Cisterciensis ipsis monachisname remittetur Ita scilicet quod de centum agnis et velleribus et hujusmodi novem percipiet ecclesia et unum habeant monachiname ecclesiam ipsam indemnem in omnibus conservaturi Si qua vero terra arabilis convertatur in pratum sub eadem forma reddatur decima de prato vel pastura sub qua prius reddebatur de blado scilicet decima vel sex decima feni vel pasture nullo privilegio monachorumname ad firmarios vel feodatorios aliquando in aliquo extendendo Hanc autem compositionem se fideliter observaturos promiserunt predicti abbas et conventusname et dictus Willelmus precentorname et dictus Ricardus Sarum episcopumname et capitulumname suum et judices prefati idem abbasname et conventus de Stanleyename et magister Willelmus precentorname Actum anno gratie MCCXXI in crastino sancte Fidis virginisdate apud Sarum Testibus Ricardo Sarum episcoponame Willelmo decanoname et multis aliis