Charter Document - 00640129
| Charter Number: | 00640129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris Benedictus divina miseratione Roffensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Cum consecratio venerabilis fratris Eustachii Londoniensis electi Jocelino Bathoniensi Ricardo Sarum et Benedicto Roffensi episcopis auctoritate venerabilis patris Pandulfi Dei gratia Norwicensis electi domini pape camerarii tunc apostolice sedis legati fuisset delegata protestante publice Ricardo Sarum episcopo pro ecclesia sua quod per vacationem ecclesie Londoniensis et absentiam patris Petri Wintoniensis episcopi peregre tunc profecti ad ipsum illa vice devoluta fuerit potestas dictum electum consecrandi ratione cujusdam antique et diu ut dicebat obtente consuetudinis inter episcopos provincie Cantuariensis secundum quam Londinensis episcopus decanus Wintoniensis vero sub decanus Sarum autem inter ipsos precentor perhibetur tandem ex delegatione dicti legati cum consensu predictorum episcoporum illa vice dicto electo munus impendi consecrationis salvis in omnibus jure et dignitate ecclesie Sacrum in aliorum episcoporum consecratione cum similiter casus acciderit Et ut ex hac mea consecratione Sarum ecclesie nullum in posterum generari possit prejudicium nihil ecclesie Roffensi accrescere vel Sarum ecclesie deperire ego hoc ipsum viva voce sum prestatus et nihilominus hanc meam prestationem ad majorem securitatem in posterum scripto feci commendari et sigillo meo communiri Testibus Johanne [de Fontibus] Elyensi Willelmo [de Cornhulle] Coventrensi Radulfo [de Warham] Cicestrensi episcopis magistro R[adulfo] archidiacono Cestrensi Henrico archidiacono Taunton magistris Thoma de Tramhay Alexandro tunc officiali domini Cantuariensi et magistro Luca canonico Sarum et multis aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris Benedictusname divina miseratione Roffensis ecclesie ministername humilis salutem in Domino Cum consecratio venerabilis fratris Eustachii Londoniensis electiname Jocelino Bathoniensiname Ricardo Sarumname et Benedicto Roffensi episcopisname auctoritate venerabilis patris Pandulfiname Dei gratia Norwicensis electi domini pape camerarii tunc apostolice sedis legatiname fuisset delegata protestante publice Ricardo Sarum episcoponame pro ecclesia sua quod per vacationem ecclesie Londoniensis et absentiam patris Petri Wintoniensis episcopiname peregre tunc profecti ad ipsum illa vice devoluta fuerit potestas dictum electumname consecrandi ratione cujusdam antique et diu ut dicebat obtente consuetudinis inter episcopos provincie Cantuariensisname secundum quam Londinensis episcopusname decanus Wintoniensisname vero sub decanus Sarumname autem inter ipsos precentorname perhibetur tandem ex delegatione dicti legatiname cum consensu predictorum episcoporumname illa vice dicto electoname munus impendi consecrationis salvis in omnibus jure et dignitate ecclesie Sacrumname in aliorum episcoporumname consecratione cum similiter casus acciderit Et ut ex hac mea consecratione Sarum ecclesiename nullum in posterum generari possit prejudicium nihil ecclesie Roffensiname accrescere vel Sarum ecclesiename deperire ego hoc ipsum viva voce sum prestatus et nihilominus hanc meam prestationem ad majorem securitatem in posterum scripto feci commendari et sigillo meo communiri Testibus Johanne [de Fontibus] Elyensiname Willelmo [de Cornhulle] Coventrensiname Radulfo [de Warham] Cicestrensi episcopisname magistro R[adulfo] archidiacono Cestrensiname Henrico archidiacono Tauntonname magistris Thoma de Tramhay Alexandro tunc officiali domini Cantuariensi et magistro Luca canonico Sarumname et multis aliis
