Charter Document - 00640127

Charter Document - 00640127


Charter Number: 00640127
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Hacce quietos clamavi in perpetuum Deo et ecclesie Sarum duos nativos cum tota sequela sua scilicet Rogerum de Monasterio et Ingeranum fratrem suum de Ferlege de quibus contentio fuit inter me et predicte ecclesie capitulum et idem capitulum dedit mihi pro predictorum nativorum quieta clamancia xl solidos Et ideo volo quod prefatum capitulum habeat de cetero inperpetuum predictos nativos cum tota sequela sua in pace libere et quiete de me et heredibus meis Et ut hec quieta clamancia mea de me et heredibus meis stabilis et firma sit eam presenti scripto et sigilli mei munimine roboravi His testibus Willelmo de Chautone Godefrido de Sancto Martino Hugone de Addintone Hugone de Tempto Willelmo de London Roberto de Barintei Waltero de Grimstede Willelmo de Lingefre Nicholao de Wiltesire Willelmo Teobal[di] et multis aliis