Charter Document - 00640123

Charter Document - 00640123


Charter Number: 00640123
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesie minister humilis salutem eternam in Domino Cum singulorum dioeceseos nostre provectibus invigilare ex cura pastorali debitores sumus propensius tamen eorum qui in ecclesiasticis ministeriis precipue in ecclesia Sarum specialiter sunt deputati hac ratione inducti nihilominus etiam ex eo quod communam Sarum tenuem admodum et exilem cognovimus provocati ecclesiam de Melkesham cum capella de Stokes et omnibus aliis pertinentiis suis salva vicaria perpetua ejusdem ecclesie ecclesie Sarum in augmentum commune canonicorum ibidem residentium concessimus et dedimus et auctoritate pontificali confirmavimus Concesserunt autum nobis filiali affectione et pia devotione Willelmus decanus Sarum et capitulum pro se et successoribus suis quod die anniversario depositionis nostre persone et canonici et vicarii ejusdem ecclesie habebunt pitancias quales solent habere solemnibus diebus cum pastu centum pauperum inperpetuum Ut autem hec donatio ac confirmatio futuris temporibus robur perpetuum obtineant hoc scriptum sigilli nostri et sigilli capituli appositione com munivimus