Charter Document - 00640117

Charter Document - 00640117


Charter Number: 00640117
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesiae minister humilis salutem aeternam in Domino Cum dudum venerabilis patris sanctae memoriae Osmundi Sarum episcopi et ejusdem loci capituli unanimi ac deliberato consilio fuerat constitutum quo magister episcopus qui pro tempore esset tanquam unus canonicus ad secreta capituli admitteretur obtineret praebendam unam cum episcopatu et sic hactenus approbata consuetudine fuerit obtentum cum eadem praebenda in incertis portionibus consisteret utpote in oblationibus quae in Pentecoste solent ad majus altare Sarum deferri praecedente tempore a nobis et ab eodem capitulo cauta deliberatione provisum fuit quod eidem episcopatui certa videlicet praebenda de Hortun adnecterentur nullo tempore ab eodem separanda Ne scilicet praedicta constitutio ludibrio esset aliquibus aut in cassum cederet vel ad modicum saltem tempus episcopus praebenda careret ut ullatenus a secretis capituli excluderetur et ne processu temporis cujuscunque maligna interpretatione vel sede vacante vel episcopo vivo praesidente posset praedictae constitutionis vigor evacuari nos una cum capitulo jam dicto solemnem excommunicationem protulimus in omnes eos qui banc nostram et capituli constitutionem futuris temporibus praesumpserint violate Ut etiam ista constitutio futuris temporibus rata permaneat et inconcussa eam sigilli nostri et sigilli capituli appositione fecimus communiri