Charter Document - 00640105

Charter Document - 00640105


Charter Number: 00640105
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Dei permissione Sarum ecclesie minister humilis salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu Nicholai rectoris ecclesie de Superete et Johannis Launcelevee patris ejus ad petitionem Johannis filii Helye et Thome Chepe et parochianorum de Mortesterne statuisse et episcopali auctoritate confirmasse quod capella de Mortesterne plenum et integrum de cetero habeat servitium per capellanum persone de Superet qui capellanus ibidem personaliter residens capelle predicte deserviet Predicti vero Johannes filius Helye et Thomas Chepe pro salute animarum suarum et heredum suorum dicte capelle de Mortesterne ad sustentationem capellani in predicta capella divine celebraturi x acras terre concesserunt et dederunt Johannes autem prenominatus iv acras in uno clauso quas Alanus frater suus tenuit ad edificationem et curtilagium faciendum cum quadam mara que pertinet eidem tenemento dictus Thomas duas acres et dimidiam unam scilicet apud Cnollam [que vocatur Gothacra] et alteram apud Lanceland versus occidentem proximam terre Walteri Faite in Blakeland et dimidiam acram super Cnollam intra terram Walteri Faite ubi predictus Thomas habet novem acras Thomas Gaiperinus dimidiam acram super Sorcestre heredes de Bremelam unam acram et dimidiam scilicet que jacet sub prato de Bremelam et alteram dimidiam acram que jacet juxta terram persone de Paret Quod si predicti heredes non possunt warentizare dictus Johannes debet hoc warentizare Bartholomeus unam acram et dimidiam scilicet apud Hemesberge et alteram dimidiam acram apud Renlege Stephanus de Nemore dimidiam acram que jacet super Standene Sampson de Langele dimidiam acram que jacet juxta divisas Radulfi de Vallibus Item predicti Johannes et Thomas concesserunt quolibet anno duas carectas de busca ad focum capellani ibidem residentis et decimas feni et molendini integre persolvere et quod dictus capellanus communionem habeat in pastura ejusdem ville quantum pertinet ad tantum terre Hanc autem ordinationem a predictis omnibus pro se et successoribus suis et heredibus suis jurisjurandi interpositione firmatam auctoritate pontificali confirmavimus relinquentes in posterum in testimonium hujus nostre ordinationis hanc cartam nostram sigillo nostro communitam salvis in omnibus jure auctoritate [et] dignitate Sarum ecclesie et nostra Datum ad Novum Locum apud Veteres Sarisbirias iv kal Julii pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus magistro Willelmo precentore Sarum magistro Willelmo de Mertune canonico Sarum dominis Ricardo de Mapeldur Johanne Roberto et Galfrido capellanis et Gileberto persona de Stapelbrigge et Ada clerico et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardusname Dei permissione Sarum ecclesie ministername humilis salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu Nicholai rectoris ecclesie de Superetename et Johannis Launcelevee patrisname ejus ad petitionem Johannis filii Helyename et Thome Chepename et parochianorum de Mortesterne statuisse et episcopali auctoritate confirmasse quod capella de Mortesterne plenum et integrum de cetero habeat servitium per capellanum persone de Superet qui capellanus ibidem personaliter residens capelle predicte deserviet Predicti vero Johannes filius Helyename et Thomas Chepename pro salute animarum suarum et heredum suorum dicte capelle de Mortesterne ad sustentationem capellani in predicta capella divine celebraturi x acrasnumeral terre concesserunt et dederunt Johannesname autem prenominatus iv acrasnumeral in uno clauso quas Alanus fratername suus tenuit ad edificationem et curtilagium faciendum cum quadam mara que pertinet eidem tenemento dictus Thomasname duas acres et dimidiam unam scilicet apud Cnollam [que vocatur Gothacra] et alteram apud Lanceland versus occidentem proximam terre Walteri Faitename in Blakeland et dimidiam acram super Cnollam intra terram Walteri Faitename ubi predictus Thomasname habet novem acras Thomas Gaiperinusname dimidiam acram super Sorcestre heredes de Bremelam unam acram et dimidiam scilicet que jacet sub prato de Bremelam et alteram dimidiam acram que jacet juxta terram persone de Paretname Quod si predicti heredes non possunt warentizare dictus Johannesname debet hoc warentizare Bartholomeusname unam acram et dimidiam scilicet apud Hemesberge et alteram dimidiam acram apud Renlege Stephanus de Nemorename dimidiam acram que jacet super Standene Sampson de Langelename dimidiam acram que jacet juxta divisas Radulfi de Vallibusname Item predicti Johannesname et Thomasname concesserunt quolibet anno duas carectas de busca ad focum capellani ibidem residentis et decimas feni et molendini integre persolvere et quod dictus capellanus communionem habeat in pastura ejusdem ville quantum pertinet ad tantum terre Hanc autem ordinationem a predictis omnibus pro se et successoribus suis et heredibus suis jurisjurandi interpositione firmatam auctoritate pontificali confirmavimus relinquentes in posterum in testimonium hujus nostre ordinationis hanc cartam nostram sigillo nostro communitam salvis in omnibus jure auctoritate [et] dignitate Sarum ecclesie et nostra Datum ad Novum Locum apud Veteres Sarisbirias iv kal Julii pontificatus nostri anno secundodate Hiis testibus magistro Willelmo precentore Sarumname magistro Willelmo de Mertune canonico Sarumname dominis Ricardo de Mapeldurname Johannename Robertoname et Galfrido capellanisname et Gileberto persona de Stapelbriggename et Ada clericoname et aliis