Charter Document - 00640103

Charter Document - 00640103


Charter Number: 00640103
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Reginaldus de Saneto Leodegario salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu concessisse Rogero capellano de Pitericesam liberam capellam meam de Totebire scilicet oratorium meum in puram liberam et perpetuam elemosinam omnes decimas de dominie meo cum uno messuagio cum pertinentiis quod antecessor suus tenuit et sex acras annuatim colendas scilicet in una urtinercha et sex in alia cum prato ipsi terre adjacente Predictus vero Rogerus quinquo boves habebit in pastura domini cum bobus domini et x porcos cum porcis domini quietos de pannagio cetera vero animalia quotquot perquirere poterit in communi pastura Sepedictus vero Rogerus predicte capelle illud servitium faciet quod antecessor suus facere consuevit Ut autem hec mea concessio in perpetuum robur obtineat eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roborare curavi Testibus T W R R A O W W et multis aliis