Charter Document - 00640102
Charter Number: | 00640102 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1217 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc est excambium factum inter dominum Ricardum Sarum episcopum et Adam decanum Sarum canonicum praebendae de Poterne de assensu et voluntate capituli Sarum scilicet quod messuagium quod fuit magistri Willelmi de Poterna in villa de Poterna cum tota placea sua remanebit in perpetuum eidem decano Sarum canonico ejusdem praebendae et successoribus suis canonicis ejusdem praebendae quod messuagium cum placea extendit in longitudine a curia ipsius decani usque ad curtilagium Johannis de la Fenne et in latitudine se extendit a gardino ipsius decani usque ad Magnum Vicum et domino episcopo remanebit una crofta ex altera ipsius vici parte versus orientem de fundo praebendae quae extendit in longitudine a curtilagio Roberti bovarii usque ad fossatum curtilagii Willelmi de la Yete ita quod fossatum illud semper pertineat ad curtilagium ipsius Willelmi et in latitudine extendit a Magno Vico usque ad croftam Willelmi Rufi Et in hujus rei testimonium confectum est cyrographum istud et in illa parte cyrographi quae penes dominum episcopum remanet appositum est sigillum ipsius decani et sigillum capituli et in alia parte quae remanet penes decanum appositum est sigillum domini episcopi et sigillum capituli