Charter Document - 00640101
| Charter Number: | 00640101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1215 - 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Philippus de Erticumb capellanus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum conventio esset inter dominum Abraham thesaurarium Sarum et me super capella de Wambroc que portio et speciale membrum est prebende sue de Cerdestok demum in capitulo Sarum publico recognovi inspectis sacrosanctis evangeliis quod dicta capella pleno jure et integre pertinet et pertinere debet ad prebendam predictam de Cerdestok et in eadem recognitione fideliter promisi quod in nullo machinabor quod dicta capella possit ecclesia de Cerdestok defraudari Quia vero sigillum non habui dominus abbas de Mideltone et conventus ad instantiam meam et recognitionis mee presentis testimonium sigilla sua presenti scripto apposuerunt His testibus [Adam] decano Sarum Hugone [de Garherst] cancellario magistro T[home] sub decano et multis aliis
