Charter Document - 00640100
Charter Number: | 00640100 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Viris venerabilibus et dominis H[erberto] Dei gratia episcopo et [] decano Sarum devoti sui et humiles monachi R[ogerius] dictus abbas et conventus Sancte Marie Monteburgi salutem in omnium Salvatore et fideles orationes in eodem Super bonorum affluentia que nobis totiens licet invitis nostris non exigentibus vestra nobis liberalitas dignata est impertiri sanctitatem vestram gratiarum actione debita prosequentes possibilitatis nostre vicissitudinem vestre volumus exponi plurimum et debemus voluntati Noverit siquidem vestra discretio quod de quibusdam ecclesiis quas habemus in Anglie ecclesia videlicet de Lodres et de Porestoke capella de Bradipole et ecclesia de Fleta resignandis coram vobis multotiens fecerimus mentionem Quia vero nec ad nos pertinet nec dictat ratio quod de dictis ecclesiis sine vestro consilio disponamus totius voluntate capituli nostri et assensu dictarum ecclesiarum tractationem sanctitatis vestre duximus arbitrio relinquendam ut de ipsis disponatis prout melius et secundam Deum honestius ecclesie vestre et nostro monasterio videritis expedire Ad hoc autem specialiter procurandum dilectum et fidelem monachum nostrum R priorem de Lodres specialem constituimus procuratorem ratum habituri pariter et acceptum quicquid idem R de predictarum ecclesiarum resignatione vestre sanctitatis arbitrio mediante coram vobis duxerit faciendum Valeat in Domino sanctitas vestra