Charter Document - 00640095

Charter Document - 00640095


Charter Number: 00640095
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restitution
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Johannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitanie comes Andegavie omnibus vicecomitibus et forestariis et ballivis in quarum balliviis dominus Herbertus Sarum episcopus et canonici sui terras habent et tenementa salutem Precipimus vobis quod sine dilatione et occasione faciatis habere venerabili patri nostro domino Herberto Sarum episcopo et canonicis suis plenarium saysinam de omnibus terris et tenementis episcopatus et ecclesie Sarum in balliviis vestris in dominicis et feodis et gardiis et omnibus libertatibus ita integre sicut melius et liberius tempore inchoate discordie ea habuerunt et cum omnibus escetis que provenerunt de terris suis a tempore inchoate discordie inter nos et ipsos Teste meipso apud Porecestre xviii die Julii anno regni nostri xv