Charter Document - 00640091

Charter Document - 00640091


Charter Number: 00640091
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos prsesens scriptum pervenerit quod ego magister Elyas de Chivele resignavi totum jus quod mihi putabam competere intrandi et exeundi auctoritate mea in gerstonam J[ohannis] succentor Sarum in prebenda sua apud Rotescamp Hanc autem resignationem feci apud Rotescamp coram Ricardo decano Sarum et J de Menes et Gregorio canonicis et Waltero capellano prefati decani et Vitale clerico et multis aliis Postmodum eandem resignationem feci in capitulo Sarum coram Herberto Sarum episcopo Prefatus vero J[ohannes] succentor concessit mihi et familie mee de mensa mea licentiam ingrediendi et egrediendi in necessarios usus meos in prefatum gerstonam quam diu prebendam illam tenuero Ne vero liceat mihi vel successoribus meis aliquid juris sibi vendicare in prefata gerstona predictam resignationem scripto et sigillo meo confirmavi Teste capitulo Sarum