Charter Document - 00640090

Charter Document - 00640090


Charter Number: 00640090
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris frater Robertus thesaurarius fratrum Hospitalis Hierusol prior in Anglie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos communi consilio et assensu fratrum capituli nostri concessimus et presenti carta confirmavimus domino Herberto Sarum episcopo omnia tenementa que dicebamus pertinere ad domum nostram in parochia Sancte Brigidi prope Fletebrige apud Londoniam et in vicinis parochiis cum omnibus edificiis et pertinentiis suis scilicet que bone memorie Ricardus quondam Wintoniensis episcopus tenuit et post eum venerabilis pater noster Herbertus Sarum episcopus tenuit et nunc tenet tenenda et habenda de domo nostra quamdiu vixerit libere quiete integre pacifice et honorifice reddendo inde singulis annis domui nostre apud Fontem Clericorum extra Londoniam duas marcas argenti scilicet unam marcam infra octavas Pasche et aliam marcam infra octavas S[ancti] Michaelis pro omni servitio consuetudine et exactione ad domum nostram inde pertinentibus Concessimus etiam si licebit prefato domino Herberto Sarum episcopo predicta tenementa sive in vita sua sive in exitu vite sue cuicunque de suis voluerit per dictum redditum duarum marcarum de domo nostra jure hereditario tenenda conferre ita tamen quod nec dictus episcopus aut ille cui dicta tenementa contulerit aut heredes sui non poterint predicta tenementa ad aliam domum religiosam quam nostram vel ecclesiam ullo unquam futuro tempore transferre In obitu etiam illius cui dictus Herbertus Sarum episcopus sepe dicta tenementa contulerit et omnium heredum suorum similiter tota tertia pars omnium catallorum suorum mobilium que super predicta tenementa erunt pro salute anime sue domui nostre remanebit Quod ut perpetuam firmitatem obtineat presentis scripti serie et sigilli nostri appositione curavimus roborare His testibus H W S R et multis aliis