Charter Document - 00640089

Charter Document - 00640089


Charter Number: 00640089
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petri Ricardo de Her[iot] magistro Godefrido de Insula Waltero de Creping justitiariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Herbertum episcopum Sarum petentem et Helyam clericum et Rogerum fratrem suum filios et heredes Stephani de Tirell tenentes de una hyda terre cum pertinentiis in Alwollestone et de una hyda terre cum pertinentiis in Millehale unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Elyas et Rogerus recognoverunt illas predictas duas hydas terre cum pertinentiis esse jus ejusdem episcopi et successorum suorum et ecclesie de Sarum et eas quietas clamaverunt predicto episcopo et successoribus suis de se et heredibus eorum in perpetuum [et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus episcopus dedit predicto Rogero et heredibus quinque hydas terre cum pertinentiis [in] Chilcumtone tenendas de se et successoribus suis in perpetuum] per servitium unius militis inde faciendum pro omni servitio et preterea idem episcopus dedit predictis Elye et Rogero xxx marcas argenti et idem episcopus acquietabit ipsos Elyam et Rogerum de x marcis et dimidia ad scaccarium domini regis de debito Stephani Tirell patris eorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petriname Ricardo de Her[iot]name magistro Godefrido de Insulaname Waltero de Creping justitiariisname et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Herbertum episcopum Sarumname petentem et Helyam clericumname et Rogerum fratrem suum filios et heredes Stephani de Tirellname tenentes de una hyda terre cum pertinentiis in Alwollestone et de una hyda terre cum pertinentiis in Millehale unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Elyasname et Rogerusname recognoverunt illas predictas duas hydas terre cum pertinentiis esse jus ejusdem episcopiname et successorum suorum et ecclesie de Sarumname et eas quietas clamaverunt predicto episcoponame et successoribus suis de se et heredibus eorum in perpetuum [et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus episcopusname dedit predicto Rogeroname et heredibus quinque hydas terre cum pertinentiis [in] Chilcumtone tenendas de se et successoribus suis in perpetuum] per servitium unius militis inde faciendum pro omni servitio et preterea idem episcopus dedit predictis Elyename et Rogeroname xxx marcasnumeral argenti et idem episcopusname acquietabit ipsos Elyamname et Rogerumname de x marcis et dimidianumeral ad scaccarium domini regis de debito Stephani Tirell patrisname eorum