Charter Document - 00640087
| Charter Number: | 00640087 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Wilton die Martis proxima post octavas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petri comite Essexe Ricardo de Her[iet] Eustachio de Fauconberg Godefrido de Insula Johanne de Gestlinge Waltero de Crepinge Osberto filio Henrici justitiariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Editham filiam Sywardi petentem per Aliciam filiam suam positam loco ipsius Edithe ad lucrandum vel perdendum et Ricardum decanum et capitulum Sarum tenentes de quinquaginta acris terre et quatuor messuagiis cum pertinentiis in Est Dene unde recognovit de morte antecessoris sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Editha recognovit totam predictam terram et predicta messuagia cum pertinentiis jus esse Sancte Marie Sarum et capituli ejusdem loci et pro hac recognitione et fine et concordia predicti decanus et capitulum concesserunt predicte Edithe unum predictorum messuagiorum cum crofta que dicitur Lungesceslond et cum pertinentiis in Este Dene tenendum ipse Edithe et heredibus suis de predictis decano et capitulo reddendo annuatim duos solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio salvo forinseco servitio
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Wilton die Martis proxima post octavas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petri comite Essexename Ricardo de Her[iet]name Eustachio de Fauconbergname Godefrido de Insulaname Johanne de Gestlingename Waltero de Crepingename Osberto filio Henrici justitiariisname et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Editham filiam Sywardiname petentem per Aliciam filiamname suam positam loco ipsius Edithename ad lucrandum vel perdendum et Ricardum decanumname et capitulum Sarumname tenentes de quinquaginta acris terre et quatuor messuagiis cum pertinentiis in Est Dene unde recognovit de morte antecessoris sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Edithaname recognovit totam predictam terram et predicta messuagia cum pertinentiis jus esse Sancte Marie Sarumname et capituliname ejusdem loci et pro hac recognitione et fine et concordia predicti decanusname et capitulumname concesserunt predicte Edithename unum predictorum messuagiorum cum crofta que dicitur Lungesceslond et cum pertinentiis in Este Dene tenendum ipse Edithename et heredibus suis de predictis decanoname et capituloname reddendo annuatim duos solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio salvo forinseco servitio
