Charter Document - 00640085
| Charter Number: | 00640085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Johannis tertio coram Galfrido filio Petri Ricardo de Heriet Symone de Patishull Eustachio de Fauconberge Godefrido de Insula Waltero de Crepinge justitiariis et aliis fidelibus domini regis tunc presentibus inter Willelmum filium Roberti petentem et Herbertum Sarum episcopum tenentem per Radulfum de Winesham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una hyda et dimidia cum pertinentiis in Cerdestok unde recognovit de morte antecessoris sum mon[itum] fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predicto episcopo et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum et pro hac quieta clamatione et fine et concordia predictus episcopus dedit ipsi Willelmo xxx marcas argenti Et sciendum est quod predicta hyda terre et dimidia cum pertinentiis in Cerdestok vocatur Brelege
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni regis Johannis tertiodate coram Galfrido filio Petriname Ricardo de Herietname Symone de Patishullname Eustachio de Fauconbergename Godefrido de Insulaname Waltero de Crepinge justitiariisname et aliis fidelibus domini regis tunc presentibus inter Willelmum filium Robertiname petentem et Herbertum Sarum episcopumname tenentem per Radulfum de Wineshamname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una hyda et dimidia cum pertinentiis in Cerdestok unde recognovit de morte antecessoris sum mon[itum] fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmusname remisit et quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predicto episcoponame et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum et pro hac quieta clamatione et fine et concordia predictus episcopusname dedit ipsi Willelmoname xxxnumeral marcas argenti Et sciendum est quod predicta hyda terre et dimidia cum pertinentiis in Cerdestok vocatur Brelege
