Charter Document - 00640078

Charter Document - 00640078


Charter Number: 00640078
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod [ego] Walterus dispensator de Wiltone consensu heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Philippo filio meo pro homagio et servitio suo totum redditum meum de salinis meis que sunt juxta Kiavene quas Nigellas de Kiavene tenuit de me habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis cum omni jure libertate et esceta que de prefatis salinis ad me et ad heredes meos contingere possent hereditarie libere et quiete pacifice integre et plenaria in omnibus rebus et in omnibus locis reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ille et heredes sui dimidiam libram cimini ad festum S[ancti] Michaelis pro omni servitio ad me et ad heredes meos pertinente Hunc autem predictum redditum scilicet unum wichere de sale ego Walterus dispensator et heredes mei tenemur warantizare dicto Philippo contra omnes homines Ut autem hec mea donatio rata et stabilis permaneat hoc presens scriptum sigilli mei munimine roboravi His testibus Reg[inaldo] de Puntingthone P de Puntingthone Mauricio de London Henrico de Haddune Bricio de Lullingstone Thoma de Lega magistro Willelmo de Lega et multis aliis