Charter Document - 00640070
Charter Number: | 00640070 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos prasens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia abbas Sancti Augustini de Bristoll et ejusdem loci conventus salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod controversia que vertebatur inter nos et Johannem de Cnolle canonicum Sarum super ecclesia de Wapele et una hida terre in Suthwych quas prefatus Johannes ad prebendam suam de Betton vendicabat pertinere hoc fine sopita conquievit videlicet quod nos pro bono pacis unam marcam argenti annuatim ecclesie de Betton in perpetuum persolvemus scilicet dimidiam marcam ad festum S[ancti] Michaelis et dimidiam marcam ad Pascha ita quidem quod ecclesia de Betton vel aliquis rector illius nihil amplius in ecclesia de Wapele et prefata hida de Suthwyk in perpetuum possit exigere sed hac in perpetuum contenti erunt procuratione Hanc autem compositionem inter ecclesiam de Wapele et ecclesiam de Betton firmiter in perpetaum observandam tam nos quam sepe dictus Johannes fidei religione confirmavimus Quoniam igitur ea que amicabili compositione terminantur in recidivam dubitationem convenire non debent nos prenominatam compositionem ratam et gratam habentes ut perpetue firmitatis robur inter ecclesiam de Wapele et ecclesiam de Betton obtineat eam presenti pagina et ecclesie nostre sigillo confirmavimus Testibus Willelmo abbate de Cainesham Roberto archidiacono de Ultrapret Galfrido Marmiun Roberto de Bosco Reginaldo Pulayn Jordano de Boneuill et multis aliis