Charter Document - 00640067
| Charter Number: | 00640067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1195 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno regni regis Ricardi [septimo] coram Huberto Cantuariensi archiepiscopo Ricardo Londoniensi et Gilberto Roffensi episcopis Willelmo de Sancte Marie Ecclesia magistro Willelmo de Chinnill Radulfo de Hereford Ricardo de Helyensi archidiacono Willelmo de Warenne Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Symone de Pateshulle et Thoma de Husseburne et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Herbertum Sarum episcopum petentem et Petrum filium Symonis tenentem de dimidia hyda terre et duabus acris in uno prato in Lavintone quod idem Petrus clamavit esse de dominio suo et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Petrus recognovit et quietum clamavit et reddidit ecclesie Sarum et predicto episcopo predictam dimidiam hydam terre sicut dominicum suum in perpetuum de se et heredibus suis et predictus episcopus concessit eidem Petro et heredibus suis prenominatas duas acras et pratum tenendum de se et successoribus suis in perpetuum pro duobus solidis per annum solvendis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno regni regis Ricardi [septimo] coram Huberto Cantuariensi archiepiscoponame Ricardo Londoniensiname et Gilberto Roffensi episcopisname Willelmo de Sancte Marie Ecclesianame magistro Willelmo de Chinnillname Radulfo de Herefordname Ricardo de Helyensi archidiacononame Willelmo de Warennename Ricardo de Herierdname Osberto filio Herveiname Symone de Pateshullename et Thoma de Husseburnename et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Herbertum Sarum episcopumname petentem et Petrum filium Symonisname tenentem de dimidia hyda terre et duabus acris in uno prato in Lavintone quod idem Petrusname clamavit esse de dominio suo et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Petrusname recognovit et quietum clamavit et reddidit ecclesie Sarumname et predicto episcoponame predictam dimidiam hydam terre sicut dominicum suum in perpetuum de se et heredibus suis et predictus episcopusname concessit eidem Petroname et heredibus suis prenominatas duas acras et pratum tenendum de se et successoribus suis in perpetuum pro duobus solidis per annum solvendis
