Charter Document - 00640066
| Charter Number: | 00640066 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1195 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno regni regis Ricardi septimo coram Huberto Cantuariensi archiepiscopo et Gilberto Roffensi et Ricardo Londoniensi episcopis Willelmo de Sancte Marie Ecclesia magistro Willelmo de Chinnill Radulfo Hereford Ricardo Helyensi archidiacono Willelmo de Warenne Osberto filio Hervei Ricardo de Herierd Symone de Pateshull magistro Thoma de Husseburne et aliis baronibus [et] fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Herbertum Sarum episcopum petentem et Willelmum Nigelli tenentem de una virgata terre et uno prato et uno molendino in manerio de Poterna que idem episcopus clamavit esse de dominico suo et unde placitum fuit inter eas in curia domini regis scilicet quod predictus Willelmus Nigelli recognovit predictam virgata et pratum et molendinum esse jus et de dominio ecclesie Sarum et predicti episcopi et ea predicto episcopo et successoribus suis reddidit et quietum clamavit de se et heredibus suis in perpetuum Cartas et omnia munimenta que inde habet et habuit reddidit et pro hac recognitione et quieta clamantia predictus episcopus dedit predicto Willelmo Nigelli decem marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno regni regis Ricardi septimo coram Huberto Cantuariensi archiepiscoponame et Gilberto Roffensiname et Ricardo Londoniensi episcopisname Willelmo de Sancte Marie Ecclesianame magistro Willelmo de Chinnillname Radulfo Herefordname Ricardo Helyensi archidiacononame Willelmo de Warennename Osberto filio Herveiname Ricardo de Herierdname Symone de Pateshullname magistro Thoma de Husseburnename et aliis baronibus [et] fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Herbertum Sarum episcopumname petentem et Willelmum Nigelliname tenentem de una virgata terre et uno prato et uno molendino in manerio de Poterna que idem episcopusname clamavit esse de dominico suo et unde placitum fuit inter eas in curia domini regis scilicet quod predictus Willelmus Nigelliname recognovit predictam virgata et pratum et molendinum esse jus et de dominio ecclesie Sarumname et predicti episcopiname et ea predicto episcoponame et successoribus suis reddidit et quietum clamavit de se et heredibus suis in perpetuum Cartas et omnia munimenta que inde habet et habuit reddidit et pro hac recognitione et quieta clamantia predictus episcopusname dedit predicto Willelmo Nigelliname decem marcas argenti
