Charter Document - 00640065

Charter Document - 00640065


Charter Number: 00640065
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1195
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Westmonastium die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno regni regis Ricardi septimo coram Huberto Cantuariensi archiepiscopo et Ricardo Londoniensi et [Gilberto] Roffensi episcopis et Willelmo de Sancte Marie Ecclesia et magistro Willelmo de Chinnill Radulfo Herford Ricardo Helyensi archidiacono Willelmo de Warenne Osberto filio Hervei Ricardo de Herierd Symone de Pateshulle magistro Thoma de Husseburne et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Herbertum Sarum episcopum petentem et Jocelinum et Walteram Leuciri tenentes per predictum Walterum positum loco ejusdem Jocelini in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de duabus virgatis terre in manerio Veteris Sarum quas predictus episcopus clamavit esse de dominico suo et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominati Jocelinus et Walterus reddiderunt et quietum clamaverunt prenominato episcopo et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum unam virgata terre de predictis duabus virgatis illam scilicet que est proximior Veteri Sarum Et pro hac quieta clamantia prenominatus episcopus concessit prenominatis Jocelino et Waltero alteram virgata terre de illis duabus virgatis illam scilicet que est de veteri feoffamento que est propinquior castello Sarum ex parte orientali juxta domum Leprosorum tenendam de prenominate episcopo et successoribus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per xii denarios per annum solvendos

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Westmonastium die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno regni regis Ricardi septimo coram Huberto Cantuariensi archiepiscoponame et Ricardo Londoniensiname et [Gilberto] Roffensi episcopisname et Willelmo de Sancte Marie Ecclesianame et magistro Willelmo de Chinnillname Radulfo Herfordname Ricardo Helyensi archidiacononame Willelmo de Warennename Osberto filio Herveiname Ricardo de Herierdname Symone de Pateshullename magistro Thoma de Husseburnename et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Herbertum Sarum episcopumname petentem et Jocelinumname et Walteram Leuciriname tenentes per predictum Walterumname positum loco ejusdem Jocelininame in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de duabus virgatis terre in manerio Veteris Sarum quas predictus episcopusname clamavit esse de dominico suo et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominati Jocelinusname et Walterusname reddiderunt et quietum clamaverunt prenominato episcoponame et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum unam virgata terre de predictis duabus virgatis illam scilicet que est proximior Veteri Sarum Et pro hac quieta clamantia prenominatus episcopusname concessit prenominatis Jocelinoname et Walteroname alteram virgata terre de illis duabus virgatis illam scilicet que est de veteri feoffamento que est propinquior castello Sarum ex parte orientali juxta domum Leprosorum tenendam de prenominate episcoponame et successoribus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per xii denariosnumeral per annum solvendos