Charter Document - 00640062
Charter Number: | 00640062 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
P[etronilla] comitissa de Leycestria omnibus hominibus suis tam Francis quam Anglis salutem Noverit universitas vestra me intuitu pietatis et salutis anime mee concessisse decimas bladi de dominio meo in Netheravene Deo et ecclesie ejusdem ville integre percipiendas non per acras metendas sed per garbas collectas videlicet sine omni deductione expensarum que fiunt in metendo Unde moneo et exhortor in Domino omnes tenentes de dominio meo vel filii mei in eadem villa ut imitentur exemplo meo ad decimandum bladum de dominio suo per garbas sicut rustici noscuntur facere de villenagio suo Novi enim et pro certo a sapientioribus didici quod sicut decime solent pervenire ecclesie sine omni deductione expensarum aratura et seminis ita et solvi debent sine diminutione et deductione expensarum que fiunt circa messores Et ut hec mea concessio firma et inconvulsa permaneat eam presenti carta et sigilli mei appositione roboravi His testibus Willelmo et Simone capellanis Rogero de Huma et Ricardo Mallori Willelmo de Cliftone et Roberto Serdelawe Roberto clerico et multis aliis