Charter Document - 00640055
Charter Number: | 00640055 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Provision |
Date: | 1190 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint presentes et futuri quod ego H[ugo] abbas Radinge et ejusdem loci conventus concessimus et presenti carta confirmavimus domino nostro et patri Huberto Dei gratia Sarum episcopo ut in perpetuum xiii pauperes in hospitali nostro apud Radinge habeantur et sustententur in victu et vestitu preter alios xiii pauperes qui ibidem de elemosinis domus nostre prius solebant sustentari et ut alii pro aliis successione temporum cum suscepti in fata cesserint substituantur et hoc specialiter concessimus pro salute anime ipsius et omnium antecessorum et successorum suorum et domini Ranulfi Glanvill et domine Berte uxoris sue qui eum nutrierunt et pro anima[bus] patris sui et matris sue et omnium parentum et benefactorum et pro salute Galfridi archidiaconi Bercsyre Hoc autem sibi et successoribus suis idem dominus Sarum episcopus in ejusdem hospitalis dispositione retinuit quod si processu temporis dedisceret ibidem illos tres decem pauperes ut prelibatum est non exhiberi id per abbatem et monachos faciet emendari Et ut hec concessio nostra rata et inconcussa permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Testibus Azone archidiacono Wiltesyre [Radulfo canonico Sarum ecclesie magistro Wimundo sub decano magistro Vincentio officiali de Wiltesire] magistro Ricardo de Clara magistro Symone de Scala Waltero capellano Ranulfo clerico magistro Alexandro capellano Philippo de Sancto Edwardo Symone clerico Roberto de Rudeby Roberto decano de Wallingeford