Charter Document - 00640049

Charter Document - 00640049


Charter Number: 00640049
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1177 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Christo Jocelino Dei gratia Sarum episcopo et decano et capitulo Nicholas divina nobis miseratione Landavensis ecclesiae minister salutem in Domino Juxta debitum naturae humanae cotidiano defectu accrescente fatales expectans dies delicta juventutis meae in luctum revoco et jugi paenitentia seniles deploro errores Arguit enim meam et fortius urit conscientiam quod circa novissima mea sic me circumvenerunt filii alieni a suis claudicantes semitis ut in fraterni honoris jacturam et ecclesiae vestrae dispendium temera presumptione Malmesberiensi electo appellationi vestrae minime deferens munus benedictionis impenderim illicitum et elicitum quod nec etiam non interposita appellatione cum lis inter vos et monasterium Malmesberiense eo nomine coram domino Cantuariensi certo die agitanda penderet nulla ratione debui attemptasse Merito ergo ad instantiam vestram culpam hanc secuta est poena quoniam domini Cantuariensis auctoritate ordinis et officii mihi potestas est sublata Cum autem aetas omnis prona et proclivis sit ad lapsum obstinati et impenitentis animi est nolle agnoscere vel profiteri excessum peccavi incidi in laqueum ipse quem feci profusis gemitibus peto ut ubi abundavit delictum superabundet et gratia Super hoc itaque delicto domini Cantuariensis et vestro paratus sum et ero stare judicio Vos quoque nostri gratia converso peccatori fraterna pietate compatientes operam et diligentiam adhibere velitis ut in me delatus rigor illae relaxetur sententiae Bene semper valeatis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Venerabili in Christo Jocelinoname Dei gratia Sarum episcoponame et decanoname et capituloname Nicholasname divina nobis miseratione Landavensis ecclesiae ministername salutem in Domino Juxta debitum naturae humanae cotidiano defectu accrescente fatales expectans dies delicta juventutis meae in luctum revoco et jugi paenitentia seniles deploro errores Arguit enim meam et fortius urit conscientiam quod circa novissima mea sic me circumvenerunt filii alieni a suis claudicantes semitis ut in fraterni honoris jacturam et ecclesiae vestrae dispendium temera presumptione Malmesberiensi electoname appellationi vestrae minime deferens munus benedictionis impenderim illicitum et elicitum quod nec etiam non interposita appellatione cum lis inter vos et monasterium Malmesberiensename eo nomine coram domino Cantuariensiname certo die agitanda penderet nulla ratione debui attemptasse Merito ergo ad instantiam vestram culpam hanc secuta est poena quoniam domini Cantuariensisname auctoritate ordinis et officii mihi potestas est sublata Cum autem aetas omnis prona et proclivis sit ad lapsum obstinati et impenitentis animi est nolle agnoscere vel profiteri excessum peccavi incidi in laqueum ipse quem feci profusis gemitibus peto ut ubi abundavit delictum superabundet et gratia Super hoc itaque delicto domini Cantuariensisname et vestro paratus sum et ero stare judicio Vos quoque nostri gratia converso peccatori fraterna pietate compatientes operam et diligentiam adhibere velitis ut in me delatus rigor illae relaxetur sententiae Bene semper valeatis