Charter Document - 00640047

Charter Document - 00640047


Charter Number: 00640047
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Jocelinus Dei gratia Sarum episcopus dilectis filiis abbati et conventui Radingensis ecclesie salutem Mandatum domini Cantuariensis archiepiscopi suscepimus quatinus vos ad solutionem decimarum vestrarum ecclesie de Bleberia secundum constitutionem generalis concilii apud Westmonasterium novissime celebrati modis quibus possumus inducamus et si necesse fuerit districtius compellamus Inde est quod vobis per presentia scripta precipiendo mandamus quatinus dictas decimas in garbis in caseo et lana et ceteris omnibus sicut in prefato constitutum est concilio plenarie ecclesie de Bleberia restituatis aut exinde presentiam vestram nobis apud Sarum die lune proxima post festum beati Jacobi exhibeatis sufficienter instructi docere qua ratione generalis concilii decretis obviare presumitis vel loco vestri sufficientem responsalem transmittatis cum sigillo vestro et literis patentibus rati habitionem continentibus Valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Jocelinusname Dei gratia Sarum episcopusname dilectis filiis abbatiname et conventui Radingensis ecclesiename salutem Mandatum domini Cantuariensis archiepiscopiname suscepimus quatinus vos ad solutionem decimarum vestrarum ecclesie de Bleberianame secundum constitutionem generalis concilii apud Westmonasterium novissime celebrati modis quibus possumus inducamus et si necesse fuerit districtius compellamus Inde est quod vobis per presentia scripta precipiendo mandamus quatinus dictas decimas in garbis in caseo et lana et ceteris omnibus sicut in prefato constitutum est concilio plenarie ecclesie de Bleberianame restituatis aut exinde presentiam vestram nobis apud Sarum die lune proxima post festum beati Jacobi exhibeatis sufficienter instructi docere qua ratione generalis concilii decretis obviare presumitis vel loco vestri sufficientem responsalem transmittatis cum sigillo vestro et literis patentibus rati habitionem continentibus Valete