Charter Document - 00640046

Charter Document - 00640046


Charter Number: 00640046
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Jocelinus Dei gratia Sarum episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint pro terrenis celestia pro perituris eterna communicare Sciant itaque presentes et eorum successores quod in vacante ecclesia de Chingtona nullo reclamante vel contradicente constituimus Mauricium abbatem ecclesiae S[ancti] Petri de Filgeriis personam fratresque suos divino obsequio mancipatos quam ipsi habent de donatione domini Radulfi de Filgeriis eamque ipsis et eorum successoribus jure perpetuo concessimus possidendam salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus Ne vero quod rationabiliter et intuitu pietatis factum est irritum possit revocari sigilli nostri munimine et vivacis scripti testimonio duximus esse roborandum Actum est autem hoc Lond[oniis] anno ab Incarnatione Domini MCLXXV Testibus his Reginaldo [filio Jocelini] episcopo Bathoniensi Savarico Cantuariensi archidiacono Ricardo [Foliot] archidiacono Colecestrensi magistro Roberto Porfil magistro Gilberto et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Jocelinusname Dei gratia Sarum episcopusname omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint pro terrenis celestia pro perituris eterna communicare Sciant itaque presentes et eorum successores quod in vacante ecclesia de Chingtona nullo reclamante vel contradicente constituimus Mauricium abbatem ecclesiae S[ancti] Petri de Filgeriisname personam fratresquename suos divino obsequio mancipatos quam ipsi habent de donatione domini Radulfi de Filgeriisname eamque ipsis et eorum successoribus jure perpetuo concessimus possidendam salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus Ne vero quod rationabiliter et intuitu pietatis factum est irritum possit revocari sigilli nostri munimine et vivacis scripti testimonio duximus esse roborandum Actum est autem hoc Lond[oniis] anno ab Incarnatione Domini MCLXXVdate Testibus his Reginaldo [filio Jocelini] episcopo Bathoniensiname Savarico Cantuariensi archidiacononame Ricardo [Foliot] archidiacono Colecestrensiname magistro Roberto Porfilname magistro Gilbertoname et multis aliis