Charter Document - 00640042
| Charter Number: | 00640042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Absolution |
| Date: | 1171 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Albertus dignatione divina ecclesie S[ancti] Laurentii in Lucina et Th[eoduinus] ecclesie S[ancti] Vitalis presbyteri cardinales apostolice sedis legati dilectis in Christo fratribus Johanni decano Sarum et capitulo necnon universo clero et populo per episcopatum Sarum constituto Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore Nec inhumanum debet nec inordinatum ab iis qui rite sapiunt judicari si Romana ecclesia erga eos quoque quos diligit aliquid interdum severitatis ostendit cum Scriptura Sacra testatur Flagellat pater omnem filium quem diligit et corripit omnem quem recipit Sane quod erga venerabilem fratrem nostrum Jocelinum episcopum vestrum aliquid videtur exercuisse duritie non ex eo processit quod super morte sanctissimi Cantuariensis archiepiscopi suspectum eum habuerit vel quod cum in facto illo putaverit deliquisse sed quia pro conscientiis aliorum talem ipsam erga eum apparere oportuit ut possent cuncti manifesto cognoscere quod iniquitatem si comparuisset in eum nequaquam relinqueret impunitam ubi vulgarem forte opinionem in dilecto et devoto suo censuit severius puniendam Inde siquidem fuit quod innocentem eum volens omnibus apparere quarte vel quinte manus ei purgationem indixit et tam super morte prenominata archiepiscopi quam super literis pro corona filii regis differenda transmissis juramento eum innocentiam suam expurgare mandavit Quia igitur hujus rei nobis delegata est executio nos juxta mandatum domini pape purgationem ipsius cum quatuor aliis personis idoneis manifeste recepta vice ipsius in plenitudinem eum pontificalis officii restituimus et ad vos omni super his infamie nota purgatum cum nostrarum testimonio remittimus literarum Vos igitur eum reverenter et devote recipite et sicut patri et episcopo vestro obedientiam et honorem humiliter exhibete
Markups
Names Markup:
Albertusname dignatione divina ecclesie S[ancti] Laurentii in Lucinaname et Th[eoduinus] ecclesie S[ancti] Vitalis presbyteri cardinales apostolice sedis legatiname dilectis in Christo fratribus Johanni decano Sarumname et capituloname necnon universo clero et populo per episcopatum Sarum constituto Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore Nec inhumanum debet nec inordinatum ab iis qui rite sapiunt judicari si Romana ecclesianame erga eos quoque quos diligit aliquid interdum severitatis ostendit cum Scriptura Sacra testatur Flagellat pater omnem filium quem diligit et corripit omnem quem recipit Sane quod erga venerabilem fratrem nostrum Jocelinum episcopumname vestrum aliquid videtur exercuisse duritie non ex eo processit quod super morte sanctissimi Cantuariensis archiepiscopiname suspectum eum habuerit vel quod cum in facto illo putaverit deliquisse sed quia pro conscientiis aliorum talem ipsam erga eum apparere oportuit ut possent cuncti manifesto cognoscere quod iniquitatem si comparuisset in eum nequaquam relinqueret impunitam ubi vulgarem forte opinionem in dilecto et devoto suo censuit severius puniendam Inde siquidem fuit quod innocentem eum volens omnibus apparere quarte vel quinte manus ei purgationem indixit et tam super morte prenominata archiepiscopiname quam super literis pro corona filii regis differenda transmissis juramento eum innocentiam suam expurgare mandavit Quia igitur hujus rei nobis delegata est executio nos juxta mandatum domini papename purgationem ipsius cum quatuor aliis personis idoneis manifeste recepta vice ipsius in plenitudinem eum pontificalis officii restituimus et ad vos omni super his infamie nota purgatum cum nostrarum testimonio remittimus literarum Vos igitur eum reverenter et devote recipite et sicut patri et episcoponame vestro obedientiam et honorem humiliter exhibete
