Charter Document - 00640039

Charter Document - 00640039


Charter Number: 00640039
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[abilia] comitissa Gloecestrie et Willelmus filius ejus Gloecestrie consul omnibus ad quos carta ista pervenerit salutem Scire vos volumus quod nos reddi[di]mus Jocelino Sarum episcopo hundredum suum de Syreburna et hundredum de Ecceministre et mercatum suum de Syreburne et teloneum et omnes thedingas de manerio de Syreburne et omnes libertates et consuetudines et justitias suas et judicia sua tam belli quam aque vel ferri et omnia placita ad idem manerium pertinentia salvis rectitudinibus corone Reddi[di]mus ei preterea omnes terras suas et hominum suorum et inter ceteras nominatim istas terram Hildebrandi terram de Aultona terram de Rima terram de Pinefort et de Pidela et pratum quod jacet inter magnum vivarium et Woburnam et omnia servitia omnium militum suorum et omnium France longorum quecunque intra posse nostrum sunt De reliquis vero que intra posse non sunt sive terris sive hominum servitiis adquirendis et in pace tenendis nullum ei faciemus aut fieri concedimus impedimentum Concessimus etiam tam episcopum quam canonicos suos dominium suum et rusticos suos sine omni molestia et vexatione habere et tenere nec ullo modo aliquibus operibus aut exactionibus angariis aut assisis aliquibus homines episcopi seu canonicorum gravare aut aliquid ab eis exigere nisi ipsius episcopi permissu et licentia Sed cum omnia que juris ecclesias sunt tam in hominibus quam in terris ita libere et quiete tenere concessimus sicut predecessores sui Osmundus et Rogerus episcopi unquam liberius et melius et quietius tenuerunt Hec autem omnia ego M[abilia] comitissa et filii mei Willelmus consul et Robertus nos per omnia servaturos et firmam pacem tam episcopo quam hominibus suis et corporibus eorum et de rebus eorum nos exhibituros et servaturos fide interposita sine malo ingenio assecuravimus Et constabularius de Syreburne quicunque fuerit idem juramento asse curabit quamdiu prefatus episcopus nobis super castro Syreburne et tota insula et vinea et molendino uno quod est ante portam castelli et super ava latione anguillarum et super piscatura vivariorum omnium quas nobis et episcopo est communis et super parco quod nobis et episcopo est commune controversiam nullam movebit Si vero quod absit episcopo aut suis per ministros nostros aut per aliquem de nostris facta fuerit injuria nos infra xl dies postquam sum moniti fuerimus omnia in misericordia episcopi emendaturos eadem fide asse curavimus et hec omnia quamdiu nos aut aliquis per nos de eodem castro tenentes et potestative erimus Valete