Charter Document - 00640036

Charter Document - 00640036


Charter Number: 00640036
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant qui sunt et qui futuri sint quod hec est conventio inter Sarum episcopum et Jordanum de Sanford Jocelinus episcopus reddit Jordano de Sanford domos Wintonie quas ipse episcopus tenuit sicut hereditatem ipsius Jordani coram rege et Jordanus dimittit domos illas episcopo bene et in pace tenendas toto tempore vite sue Domum Willelmi Pitrun que est juxta portam retinet episcopus et per manum alicujus servientis sui inde solvet Jordano annuatim duos solidos Post decessum autem episcopi redibit ad Jordanum totum hoc quod sua est hereditas liberum et quietum ut non possit successor ejus vel ecclesia Sarum aliquid clamare de illa hereditate per hoc quod ipse episcopus tenuit salvo in omni re jure Wintoniensis ecclesie et warantizabit Jordanus Jocelino episcopo domos illas adversus omnem hominem Testibus ex parte episcopi Jordano thesaurario Rogero archidiacono []