Charter Document - 00640033

Charter Document - 00640033


Charter Number: 00640033
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Adelelmus de Dorsete archidiaconus omnibus clericis capituli de Bridiport salutem Notum sit omnibus vobis quod Rogerus Arundel dedit et concessit me praesente et concedente ecclesiae S[anctae] Mariae de Monteburg et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Porestok cum omnibus quae ad eam pertinent in oblationibus et decimationibus et terris et pascuis et aliis consuetudinibus in perpetuam elemosinam Ailmerus vero sacerdos qui retroactis temporibus in praefata ecclesia tanquam persona curam administrationis gesserat in praesentia mea eam de manu abbatis postmodum tenendam de ecclesia de Monteburg suscepit solvendo eidem ecclesiae annuum canonem videlicet xii denariorum Praeterea domina Hatewysa de Rivariis soror comitis Ricardi literis suis mandavit mihi se dedisse et concessisse praenominatae ecclesiae de Monteburg et monachis in ea Deo servientibus in perpetuam possidendam ecclesiam de Flicta cum omnibus pertinentiis suis et consuetudinibus fratre suo Ricardo comite et aliis fratribus suis ut asserebat concedentibus Valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Adelelmus de Dorsete archidiaconusname omnibus clericis capituli de Bridiportname salutem Notum sit omnibus vobis quod Rogerus Arundelname dedit et concessit me praesente et concedente ecclesiae S[anctae] Mariae de Monteburgname et monachisname ibidem Deo servientibus ecclesiam de Porestok cum omnibus quae ad eam pertinent in oblationibus et decimationibus et terris et pascuis et aliis consuetudinibus in perpetuam elemosinam Ailmerusname vero sacerdosname qui retroactis temporibus in praefata ecclesia tanquam persona curam administrationis gesserat in praesentia mea eam de manu abbatisname postmodum tenendam de ecclesia de Monteburgname suscepit solvendo eidem ecclesiaename annuum canonem videlicet xiinumeral denariorum Praeterea domina Hatewysa de Rivariis soror comitis Ricardiname literis suis mandavit mihi se dedisse et concessisse praenominatae ecclesiae de Monteburgname et monachisname in ea Deo servientibus in perpetuam possidendam ecclesiam de Flicta cum omnibus pertinentiis suis et consuetudinibus fratre suo Ricardo comitename et aliis fratribus suis ut asserebat concedentibus Valete